5
tragoediis similes. Praeteætatae autem dicuntur, quia fere regum vel magi- stratuum, qui praeteta utuntur, in hujusmodi fabulis acta comprehenduntur.« Diomedis interpretationi Festus accedit dicens:»Togatarum dupleæ genus: praeteætarum, hominum fastigio, quae sic appellantur, quodtogis praeteztis rempublicam administrent; tabernariarum etc. ¹))« Sunt quidem, qui nec Diomedis nec Festi testimonio, praetextarum nomen a toga praetexta ductum fuisse, fidem habeant nomenque illud a scena praetexta, i. e. splendidissime ornata, derivandum esse judicent. Qui hujus sunt sen- tentiae, nituntur imprimis Valerii Maximi verbis(lib. II. c. 4, 6) ²):»Religionem ludorum erescentibus opibus secuta lautitia est. Ejus instinctu O. Catulus Campanam imitatus luxu- riam primus spectantium consessum velorum umbraculis texit. Cn. Pompejus ante omnes aguae per semitas decursu aestivum minuit fervorem. Cl. Pulcher scenam varietate colorum adumbravit, vacuis ante pictura tabulis extentam. Ouam totam argento C. Antonius, auro Petréejus, ebore O. Catulus praetexuit.« Sed quid aliud ex his Valerii Maximi verbis colligi licet, quam crescentibus opibus majore in dies luxuria scenam in qualicunque spectaculo ex- ornatam fuisse? An justam habemus causam, quod lautitiam illam solis in romani ar- gumenti fabulis adhibitam esse judicemus, cum fabulae praetextae nec pretio nec numero crepidatas aequent? Equidem Diomedis Festique praetextarum interpretationi adstipulari non dubito, praesertim cum moris fuisse, ut fabulae nomen ab veste histrionum duceretur, nominibus»togata« et»palliata« satis comprobetur.
Quod jam ad pretium et numerum praetextarum attinet, hae fabulae, ut jam supra commemoravi, crepidatis vel omnino palliatis, i. e. graeci argumenti fabulis, minime erant pares. Nec mirum hoc videri potest, cum summae poëtae difficultates obstarent. Nam primum ei materies ex historia, non ex fabulis depromenda itaque tractanda erat, ut audi- entium animos delectaret neque tamen quidquam a vero discederet. Poëta igitur nimis communi rerum gestarum memoria adstrictus erat, quod jam solum impediebat, quominus tragoediae argumenti romani sive fabulae praetextae prae graeci argumenti fabulis ali- quantum florescerent. Huc accedit, quam jam attuli, causa, quod Romanorum, imprimis magnae nobilitatis, fastidium atque superbia poëtae non permittebat, ut de majoribus illorum sententiam ferret. Nihilominus dolendum est, Ennii Scipionem, Pacuvii Paulum Aemilium, Attii Brutum et Decium interisse; pauca enim et exigua, quae longa dies non abolevit, fragmenta minime permittunt, ut de fabularum illarum pretio, veterum aestimationi super- sedentes, nostro utamur judicio.
Jam ad argumenti romani comoediam, cui nomen erat tabernaria, exiguitate spatii dissertationi huic concessi transire cogor. Audiamus primum, quid Diomedes de his fabulis memoriae prodiderit:»Secunda species togatarum, quae tabernariae dicuntur, humilitate per- sonarum et argumentorum similitudine comoediis pares, in quibus non magistratus regesque, sed humiles homines et privatae domus inducuntur: quae quod olim tabulis tegerentur, communiter kabernariae vocabantur. ³) Ac profecto nomen tabernariarum a tabernis ductum esse quis est qui refellat? Num autem hae fabulae, quas praecipue a duobus, Afranio et Ennio, in scenam esse
¹) S. P. Festi de verb. significatione fragm. ed. Lindemann, Corp. Gramm. Tom. II. Pars I., pag. 269. ²) Valerii Maximi factorum dictorumque memorabilium lib. IX., Argentorati 1806, Tom. I, pag. 70. ³) Diom. I. J.


