4
ex tempore factae immiscebantur. Nec vero satis inter omnes constat, quis primus pro rudibus illis facetiis ex tempore fusis fabulas antea elaboratas atque arte perfectas posuerit, ubi igitur initia verae atque legitimae comoediae sint quaerenda. Hoc tamen scimus, co- moediam, ubi primum a singulis coli sit desita atque in publicam curam transierit, celeriter excultam et tempore Periclis ad summum artis fastigium perductam esse. Ad eandem vel potius majorem perfectionem breviore tempore tragoedia pervenit, in qua paucis annis, post- quam orta est, tres illi praestantissimi poëtae, Aeschylus, Sophocles, Euripides, maxime deinceps excellebant. Tali modo scenica Graecorum poësis non imitatione, sed propria ipsorum arte prodiit.
Aliter se Romanorum habent fabulae scenicae. Quae primis initiis partim ludi scenici, partim saturae, partim fabulae Atellanae, partim exodia vocatae, priusquam Romani Graecos imitari coepissent, omni prorsus arte carebant. Primus graecam fabulam imitatus Livius Andronicus anno u. c. DXIV. latina lingua fabulam composuit compositamque dedit. Inde cum plures Andronici vestigia premerent, scenica, quam quidem intelligo, Romanorum poësis initium cepit. Jam hac origine satis, quomodo factum sit, apparet, ut postea fabulae Romanorum scenicae, et tragoediae et comoediae, in duas partes divisae videantur, in fabulas togatas et palliatas, prout materies e Romanorum aut Graecorum vita vel historia erat petita. Nam ipsam illam Graecorum imitationem, ut initio saltem fabulae imprimis e Grae- corum vita petitae scriberentur, effecisse facile intelligitur. Praeterea duabus maxime causis potius ad res graecas, quam ad romanas, poëtae inducebantur. Primum antiqua Graeco- um historia, cum multo fabulosior esset romana variisque exornationibus, ad poëticam, im- primis scenicam, tractationem maxime accommodatis, abundaret, meliora sine dubio atque uberiora argumenta praebebat, quam historia romana. Altera huc accedit causa, quod sum- mae difficultates poëtae res romanas tractanti occurrebant. Sicut enim in omnibus vitae conditionibus nimia apud Romanos domesticorum admiratio perspici potest, ita etiam in hac re Romani antiquo genere nati minime pati poterant, ut de majoribus a poëta qualiscunque sententia ferretur. Itaque poëtae Romanorum scenici ad res imprimis graecas tractandas adducebantur, eoque factum est, ut fabulae Romanorum scenicae longe plurimae essent palliatae. Nihilo secius inveniuntur poëtae, qui argumentis etiam ex Ro- manorum vita atque historia petitis togatas conscripserint, praesertim cum priscus nobilium rigor paulatim majori alacritati atque urbanitati cessisset.
Jam ad partes utriusque fabularum generis transeo. Ac cum omnes fabulae, de quibus hic quidem disputo, aut tragoediae sint aut comoediae, jam inde sequitur, ut et togatae et palliatae in plures discesserint partes. Quod primum ad togatas attinet, proxima earum species tragoedia est practexta sive praetextata. Nomen Diomedis testimonio a toga prae- texta, insigni illa veste, qua magistratus Romanorum utebantur, ductum erat, cum praecipue homines praetexta induti in his fabulis inducerentur.»Togatarum«— haec sunt ipsa Dio- medis verba¹)—»fabalarum species tot fere sunt quot et palliatarum. Nam prima species est kogatarum, quae praeteætae dicuntur, in quibus imperatorum negotia agebantur et publica, et reges romani vel duces inducuntur, personarum dignitate et argumentorum sublimitate
¹) Diom. Gramm.(de orationibus etc., liber III.) III., pag. 487, P.


