Tragoedia et comoodia Romanorum
quod initium ceperint, quas in species discedant, quibusque potissimum a Graecorum
fabulis scenicis differant,
paucis exponitur.
· ·⁊⸗q—:;::2:—⸗⸗—y————
( tempore Romani majore cum studio ad artes literasque incumbere coeperunt, Graeci et omnibus, quae extrinsecus inciderant, causis, ut commeatu, terrae situ ac natura, et ipsorum ingeniorum alacritate mature exciti jam pridem ad summum animorum culturae fastigium pervenerant. Quod cum ex omnibus aliis rebus tum ex mira arte, qua Graeci in omni deinceps poësis genere enituerunt, luce clarius perspicitur. Primum, quoad summa potestas in singulis Graeciae civitatibus penes reges erat, poésis epica, quae dicitur, maxime florebat, et immortalibus illis, imprimis Homeri, carminibus heroicis partim deorum potentia atque majestas, partim hominum res gestae, fata, labores canebantur. Sed regia potestate dissoluta, quo majore in dies respublicae libertate utebantur, eo rariora erant carmina heroica et in locum epicae poësis lyrica successit, qua poëta nondum res ab aliis gestas celebrabat, sed sui animi affectus et motus variis versibus aperiebat. Nec vero multo post, poësi lyrica ad summam artem perducta, jam iterum novum genus originem cepit. Conjunctis enim illis, quae commemoravi, poësis generibus, res jam ita exponi sunt coeptae, ut nondum narrari sed agi viderentur. Inde ars scenica, quam vocant, prodiit, quam in utraque forma previ tempore mirum quantum a Graecis excultam esse satis constat. Tragoedia, quae est altera hujus poësis generis forma, profecta est ab canticis illis, quae festis Bacchi diebus a choro quodam canebantur. Cujus chori principes, quandocunque chorus ex canendo con- quiescebat, narrationes ad errores Bacchi pertinentes intexebant. Narrantis in locum circa Olymp. LXI. Thespis Atheniensis histrionem substituit, qui diverbio cum choro conjunctus partes cujusdam agebat. Pari sine ulla dubitatione modo etiam altera poësis scenicae forma, comõedia, est orta; festis enim quorundam deorum, imprimis Bacchi et Cereris, diebus, inter pompas, quae duci solebant, canticis chori a scurris personatis variae facetiae ineptiaeque
1*


