8
Sed de discrimine, quod in universum inter Graecorum et Romanorum fabulas scenicas, artem tantummodo et pretium respicientes, intercedere videmus, hactenus! Restat, ut breviter etiam, quod ad formam attinet, illustrare conemur, quibus potissimum utraeque fabulae scenicae differant. Primum chorus apud Romanos non solum loco, quem tenebat, sed etiam natura et numero admodum diversus erat a choro Graecorum. Nam Graeci chorum in orchestra collocaverant, quod erat spatium inter scenam et spectatores; Romani vero chorum in ipsam scenam removerunt, orchestra senatoribus ad spectandum concessa. Quae mutatio non fortuita, sed consilio erat facta. Graeci enim chorum in orchestra col- locantes significare volebant, chorum quasi medium esse inter actionem et spectatores; Romanorum autem choro non aliud erat negotium, quam ut intervalla variis cantibus ex- pleret, aeque ac nostris temporibus spatium singulis actibus interjectum tibiarum fidiumque cantu expleri solet, ne languor spectatoribus afferatur. Quam igitur diversa utriusque chori natura! Apud Graecos enim omnis scenica poësis chori canticis originem debet, quibus diverbium eo tantum consilio postea adjunctum est, ut choro quiescente narrationes canti- corum locum obtinerent; apud Romanos, cum diverbium primaria fabulae scenicae pars esset, choro id tantum negotii restabat, ut finito quoque actu spectatorum animos canendo delectaret. Nec vero solum loco et natura chorus romanus a graeco differebat, sed etiam numero. Nam in scenicis Graecorum fabulis chorus initio duodecim, post Olymp. LXXVII. annum quartum quindecim erat hominum. Pollux quidem affirmat, ¹) chorum initio quinqua- ginta hominum fuisse; sed in fabulas scenicas transtulisse videtur, quod ad dithyrambum pertinet. Qui carmen erat lyricum, a choro circum aram dei se convertente, cui nomen erat»rοο νdo«, pronunciari solitum. Hic dithyrambi chorus quinquaginta hominum videtur fuisse. Quomodo factum sit, ut in tragoedia ex dithyrambo proficiscente chorus ex quinquaginta ad duodecim homines redigeretur, C. O. Muellerus(in commentario ad Aeschyli Eumenides) eo explicat, quod Graeci, tragoedia in quatuor partes sive actus divisa, etiam chori tantummodo quartam partem retinuissent. Chorus igitur certum apud Graecos nu- merum habebat, cum initio duodecim, postea(ab Olympiadis LXXVII. anno quarto) quin- decim esset hominum, nec ulli poëtae numerum illum mutare licebat. Aliter se res habebat apud Romanos. Diomedis enim testimonio²)»numerus personarum definitus in choris non erat«, sed poëtae prorsus licebat, aut majorem aut minorem choro numerum concedere.
Aliud discrimen, quod inter Romanorum et Graecorum fabulas scenicas intercedit, positum est in cantico, quod, a Graecorum fabulis alienum— nisi forte cum posterioris temporis»uονρdia comparaveris— apud Romanos verum ac necessarium fabularum membrum fuit.²) Quid canticum fuerit, ex G. Hermanno*) quaeras, qui cum ex aliis locis, tum ex Livii verbis: ⁵)
¹) Poll. Onom. IV., 106.
²) Diomed. III., p. 489., P.
³) Cfr. Diomed. III., pag. 488, P.„In latinis enim fabulis plura sunt cantica. quae canuntur“; et pag. 489, P.:„Membra comoediarum tria sunt. diverbium, canticum, chorus. 4
⁴¹) G. Hermann: De canticis in Romanorum fabulis scenicis. Opusc. I., pag. 280 sd.
³) Liv. VII., 2.


