— 26—
ibidem constructa, in integrum ad se pertinentem vel aspicientem; similiter et hoc, quod Gerdrudis vidua de ipsis rebus habet, ut diximus, ibidem ad ipsum sanctum locum a die presente concessimus. Propterea hanc confirmationem nostram exinde conscribi jussimus, ut tam ipse memoratus Abbas, qui nunc temporis ibidem est, quam et successores sui seu agentes iam dicte ecclesie ipsam villam Hephenheim cum omni integritate et appenditiis suis sub emunitatis nomine ab hac die habeant, teneant atque possideant, atqué ad ipsam casam Dei nostris et futuris temporibus in nostra elemosina in augmentis proficiat. Quam preceptionem, ut firmior sit, manu propria suhter firmavimus vel de anulo nostro sigillari jussimus. Signum Karoli(m.) gloriosissimi regis.. Hitherius recognovi. Data XIII kalendas Februarias. Anno quinto regni nostri. Actum Longolare Palatio.
b) De Marcha Hephenheim.
Hec est descriptio marche sive terminus silve, que pertinet ad Hephenheim, sicut semper ex tempore antiquo sub ducibus et regibus ad eandem villam tenebatur, usque dum eam Karolus imperator tradidit ad sanctum Nazarium pro remedio anime sue
Limites.
Inprimis incipit a loco, qui dicitur Steinvortowa, ubi Gernesheim marcha ad- jungitur ad Hephenheim marcham; inde ad Langwata, inde in Ginnesloch, inde in Woladam, inde ad Aldolvesbach, inde in Felisberck; de Felisberck in Reonga, inde in Wintercasten, inde in mediam Arezgrefte, inde in Welinehouc; deinde in summitatem Hildegeresbrunno, inde in Burgunthart; de Burgunthart in Eicheshart, ubi Rado domini regis missus fecit tumulum in confinio silve, que ad Michlinstatt pertinet; de illo tumulo in Vlisbrunnen, inde in Mosehart, ubi alius tumulus est factus; deinde in Lintbrunnen, ubi est tertius tumulus, inde in Albwinessneida usque in Moresberk; de Moresberk in fluvium Neker, ubi Iutra rivulus intrat in Nekher; deinde tendit per longum Necker et pervenit ad locum, ubi Ulvena fluvius intrat in Necker; deinde juxta Ulvenam usque in Franconodal summitatem, ubi Steinaha rivulus incipit manare; deinde ad pendentem Rocham; inde in Gunnes- bach summitatem et sic per totam silvam in longum usque in medium Katesberk; inde in stratam publicam, que ducit de pago Lobodonense, et sic pervenit in Wisgoz; et sic per longum Wisgoz usque ad Lauresham; inde iterum in Steinfurtowa.
Hanc villam cum silva habuerunt in beneficio Wegelenzo, pater Warini; et post eum Warinus Comes, filius eius, in ministerium habuit ad opus regis; et post eum Bougolfus Comes, quousque eam Karolus rex sancto Nazario tradidit. Iste Warinus ex precepto Karoli regis anno XXVII regni eius mediante mense Augusto placitum in eadem silva ad tumulum, qui dicitur Walinehoug, habuit et cum illustrium virorum judicio et testimonio terminum et divisionem eius faciens eam a silva, que pertinet ad Moynecgowe, et ab omnibus circumpositis marchis sub certis et designatis limitibus disterminavit. Quorum limitum hec sunt vocabula.
Limites qui supra. Steinfurt, Ginnesloch, Walodam, Aldolfesbach, Felisberk, Winterchasto, Geliche-


