— 25.—
Perlegenti mihi Thucydidis opera ultro se multa obtulerunt, quae correctoris manu egere viderentur; itaque haud ab re esse duxi, nonnulla eorum, quae primum collecta tum meditata haberem, publici iuris facere et penevolo virorum doctorum iudicio committere.
1.
I, 139, 3.
Hoc loco omnes editores coniunctivum ακνε, qui optimorum codicum(A B P) fide defenditur, in optativum αeeire mutandum esse putaverunt, severae illi legi, ex qua apud nobilissimos atque praestantissimos solutae orationis scriptores coniunctivus cum ei, omissa æv particula, consociatus respuitur, ut videtur nimis adstricti. Itaque, quid ego hac de re censeam, paucis liceat exponere. Ac primum quidem hunc coniuntivum pedestris orationis proprium esse et neque ab Homeri dicendi more neque a lyricorum aut tragicorum poetarum loquendi usu abhorrere, satis superque notum est. cf. Delbruekius: Syntaktische Forschungen p. I, 84 sq., 171/72, 175/77, ubi amplissima eiusmodi exemplorum Homericorum exstat collectio, quibus ego haec adicio aliunde desumpta: Callinus: fragm. 1, v. 12/13: 0d ydο αα ϑeεαμτν νε Tvysd,&luαousroν σσν αν˙ςσε u0“ t mrOoyναννν˖ ſενο νιαάκαοʒmν. Tyrtaeus: fragm. 12, v. 34 sq. Solon: fragm. 4, v. 30, multi alii. Soph. Ai. 496. Oed. Rex. 198. Oed. Col. 1444, alii.
At hunc usum poetis concessum nihil valere ad Thucydidis scriptoris dicendi rationem, si quis contra dicat, bene velim meminerit, eundem Thucydidem, ut saepe alibi antiquiore quodam et a poetarum idiomatis haud alieno loquendi genere utitur, ita etiam hic a legitima strue- tura, quam exculto Attico sermone Platones aut Demosthenes secuti sint, paulisper recedere. Neque enim loci desunt, quibus etiam Thucydidem hac conformatione usum esse demonstratur. Nam si VI, 21, 1 cum omnibus codicibus legimus:&αα τια αφ ε&νασινσιυσννια‿ ĩτöeiε G&ενιεασαα *αlν—* ἀντηιεα̈emςσνμσσνν 1. J., equidem intellegere non possum, cur viri docti hic codicum vestigia servanda, illic relinquenda esse putaverint. Immo, etiam nostro loco reponendus est coniunctivus aeque ac I, 72, 2 cum optimis libris manuscriptis(A B E A) legendum erit: Troοσεεννννεε oεν οει‿dæεdοαplos eoαemάαά oενεασνασ κα αἀ,νod ε 1⁴ τπν,ουοο ατν et e", el 1⁴ 1μ) αμ οο⁴ιm, licet libri inferioris notae aα,τοοπωπανο aut dα⁴uε varias lectiones ferant.
At si quis ne iis quidem exemplis moveatur, ut hunc usum Thucydidis fuisse censeat, prorsus eiusmodi enuntiatorum duo genera in mentem revocabo: relativorum et temporalium, quae, si vice enuntiatorum condicionalium funguntur, ut post tempora primaria particula æ ornentur, legitima orationis solutae dicendi consuetudine postulatur. Sed Thucydides etiam in his enuntiatis peculiari quodam et poetarum consimillimo loquendi genere utitur. Nam III, 43, 5 legimus: vö d 1rο dyν Jrwæ röxire, Enulosre, ubi nec cum Madvigio(Adv. I pag. 316) 1 iννα röx'ts nec cum Stahlio:„eruνν eν zi νre emendandum est, sed, quod Thucydidis erat, reponendum. Similiter IV, 18, 4.


