Aufsatz 
Thucydidea / Fr. Kieser
Entstehung
Einzelbild herunterladen

T6νν ⁊ττοε ,ο ννπιιων Qαϑ dτωςι dσmφσHoν doορσασ‿εσιεοεοςα ε!εεον oĩc wis sii) euwoug, αιτm⁷σααάασιτ‿νοοοσν eiai, ubi in oratione recta olc ziςα νoue vel simile quid reponendum esset. VI, 71, 2. .. zd ε xda acd iroν εα ⁶σω ³⁶ε τανρασκεν‿ςσωνντα, quo loco coniunctivus orationis rectae ser- vandus fuisse videtur, quod etiam in enuntiatis finalibus, inter quae enuntiatum relativum inter- positum est, coniunctivi integri remanserunt. Quibus adde I, 95, 2. IV, 29, 3.

IV. Optativus modorum quadam attractione ortus esse videtur.

Cuius generis tria exempla inveni:

III, 9, 2: nc od ddοs τ õðἀṽtiοσ⸗ ⁸griνν, si ruxo, τοασςο ‿‿ν:¹⁷f wot 1⁸ dgατρνεμνν xad dg ν dϑαάνρνρνονυνιιο σοιmάεων επ vνονρτ ovrec* surol, drri-rado d τꝶ) oœoαxevs a dvydννt. similiter VI, 91, 6.

VIII, 95, 4:& ενν εαφ&ααιαα τνν àαν τεοο oixεν(Ervxoν ενπιισυτνιοινμενο⁷), drοσσ ασνκαηνκν⁴σει rod Ad⁴ννναάiνν 0Srνσα τmQ τ⁵οεν άννένανα.

Primo quidem obtutu hoc inter optativorum genus atque id, quod orationis obliquae proprium est, ratio quaedam intercedere videtur; iure saltem dici potest, remota enuntiatorum condicionalium vel finalium vicinitate in enuntiato relativo ipso nihil fuisse, cur optativus ponendus esset. Sed tamen altera, quae mihi probata est, explicandi ratio praestare videtur. Cum enim enuntiata relativa dependeant ab eiusmodi enuntiatis primariis, quorum ipsorum actiones cogitatione tantum finguntur, nonne ex ipsa rei natura fit, ut etiam enuntiatorum relativorum actiones cogitatae tantum evadant, ut quae illarum teneantur potestate ac nexu?

Haec habui, quae dicerem de modorum electu, quem Thucydides in enuntiatis relativis fecit. Quae si denuo nobiscum reputabimus, hae fere leges, quas Thucydides secutus sit, constituendae erunt.

I. Coniunctivus.

a. Coniunctivum particula omissa Thucydides tribus locis post tempora assumpsit primaria. Quo peculiari et a poetarum loquendi ratione haud alieno dicendi genere cur Thucydides usus non sit, ratione quidem ac causis demonstratum non est. ¹)

b. coniunctivum particula ar addita Thucydides post tempora primaria posuit octogies ter(vicies in foederum monumentis) et post tempora secundaria quadragies ter. Ex quo colligitur, coniunctivum duplo fere plus primaria sequi tempora quam secundaria.

Ceterum enuntiata cum temporibus historicis instructa ubique ita comparata sunt, ut non nuda exstent tempora illa, sed ornata semper aut infinitivo aut participio aut coniunctivo vel optativo, ita ut enuntiata relativa non tam ab illis quam ab his pendere censenda sint. Atqui temporum secundariorum eae formae, quibus deest augmentum, nullam per se habent praeteriti notionem, sed quasi adulterinam ita assumunt, ut temporibus praeteritis saepe adiunctae ipsae quoque temporalem notionem quodammodo induant. Itaque per se patet has formas cum nec propriam habeant vim temporalem nec cum indicativi relatione temporali comparandam, ad tempora praeterita plerumque in oratione obliqua additas inprimis fuisse aptas, quibus coniunctivus enuntia- tionum relativarum servari posset ac retineri.

1) cf. quae pag. 8 de hac re disputavimus.