— 12—
Quis igitur modus optativo erat aptior ad res praeteritas denotandas, quae ne ipsae quidem ad effectum adduci poterant? Ac re vera optativum relationem quandam ad tempus prae- teritum suscepisse, quis negabit? Quindecim enim locis optativus vel potentialis apud Homerum quidem indubia vestigia huius usus reliquit. ¹) Quid igitur mirum, optativum etiam in enuntiatis secundariis ei usui fuisse, quo cogitatio rei praeteritae denotaretur, atque ita pro eiusmodi enuntia- torum constanti usu ac frequentia paulatim vel ipsum notionis aliquantum temporis praeteriti suscepisse?.
Quae si nobiscum reputabimus, neque ii optativi, qui tempora sequuntur primaria, nec qui
in oratione obliqua ponuntur, nec denique qui post tempora mere secundaria inveniuntur, quod miremur, habebunt.
Sed iam ad id, quod nobis est propositum, transeamus.
I. Optativus est quem vocant potentialis.
Quod optativorum genus cogitationi inservit rei, cuius eventus, prout sibi quisque fingit, ratus aut irritus est. Ex quo efficitur, ut per se primitus quidem nihil habuerit rationis tem- poralis, quae inter enuntiatum relativum et enuntiatum primarium intercederet, aeque atque in enuntiatis primariis notionem temporalem non habebat, ut inde perspici potest, quod primitus quidem ad tempora et praeterita et praesentia vel futura referri poterat. Sed iam apud Homerum illius usus parva, huius permulta manserunt vestigia, et Thucydides ipse haec sola reliquit, ut vel eo cognosci potest, quod tempora quae antecedunt secundaria esse non possunt, nisi oratio est
oliqua. Particulam ay denique, quam idem Homerus plerumque addit, nonnunquam omittit, ²) Thucydides semper adiungit.
I. Tempora antecedunt primaria.
I, 33, 3. 10„ν dε τQeπιGασν, d Srreo IO*Iμοιαο ν siusv, er ris dομν ομm ſvε̈u εdεᷣασανσσα, vvᷣ‿ duxeοrdver. quibus adde: I, 80, 1. 122, 1, 3. II, 39, 1. 43, 1. 44, 2, ubi A B dαgalοεεn ex- hibent, Classenus optativum servavit atque explicavit: der den bestimmten Fall nur in hypothetischer Fassung im Auge hat, cum coniunctivum qui antecedit„die Allgemeinheit“ significare censet. Mira certe explicatio et ne vera quidem; nam enuntiato relativo duae condiciones prorsus eiusdem generis continentur, quarum altera est negativa, altera possitiva. Itaque rectissime mihi Stahlius cum libris manuscriptis inferioris classis coniunctivum ααρεοm restituisse videtur, ut quo con- dicio denotetur, qua actio enuntiati primarii circumscripta est. cf. II, 44, 1. VI, 14, 7. VI, 16, 3, VII, 68, 1 alia, quae sub coniunctivo attulimus. Sed easdem partes optativus potentialis ee ornatus nusquam suscepit. cf. 48, 3. III, 30, 4. 47, 1. 59, 1. IV, 62, 2. V, 9, 5. 90. 111, 2. VI, 13, 1. 20, 2. 34, 4. 36, 3. dls?e d8„ 2d 501u,s, ox& G O010 4l dyysdAouαι οσνηνπννss Toyieoε d elwrx, dl' 6E dv dv ανννιοινην ϑeενοο εαρ ν‿ν Ʒuεστιέαοοοιν ⁴ϑ|ςρ‿ασ‿ς*αά VII, 64, 2. 69, 2, cl. 71, 4: ubi rectissime Herwerdenus codicum 3 α⅜ e in 39" αe s mutavit, quod de optativo iterativo vel qui orationis obliquae proprius nominatur ne cogitari quidem potest. 77, 7.
2. Tempora antecedunt secundaria.
Quod cum optativorum genus solum in oratione obliqua inveniatur, enuntiata relativa non tam a temporibus secundariis quam ab iis qui accedunt infinitivis pendere censenda sunt, ex quo
1) cf. quae egregie de hac re disputavit Urtel: Ueber den hom. Gebrauch des Optativs der abhäng. Rede. Gymn.-Progr. Weimar 1884.
2) cf. Delb. l. 1. pag. 219 sq.


