Aufsatz 
Thucydidea / Fr. Kieser
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

nam uterque infnitivus consequentiam denotat enuntiati condicionalis. Atque hunc sensum habebimus, ubi post reouévat particulam zat inseruerimus, quam ob insequentis«ærd litterarum similitudinem facillime evanescere potuisse liquet. Quae si iure facio, apodosis incipit ab eoueras infinitivo, quem in oratione obliqua futuri partes suscipere posse per se intellegitur.

37, 2. 69, 2. 83, 5. 86, 1 aeque ac 88, 1. 98, 2. 114, 5. 118, 14. V, 29, 2. 30, 1. 30, 4. 34, 1. 40, 3. VI, 8, 2. 25, 2. 26, 1(cf. 8, 2). 44, 3. 67, 1. 72, 5. 88, 1. VII, 1, 1. 7, 3. 60, 2. VIII, 1, 3. 48, 5. 56, 4. 57, 1. 64, 1. 65, 3. 67, 2. 67, 3. 93. 2.

B. Optativus.

Ut supra iam vidimus, coniunctivus in enuntiatis relativis apud Thucydidem is est, quo condicio vel praesens vel futura cogitatione fingitur, ex quo per se intellegitur, eum proprie esse positum post tempora primaria, ut pote quorum eventus vel praesens vel futurus sit; sed eundem etiam coniunctivum nihil habere, quod miremur, si in oratione obliqua post tempora secundaria invenitur, ut qua ea, quae homines introducti cogitando, dicendo, faciendo aliquando voluerint, quodammodo ad tempus praesens referantur, quasi nunc demum rata sint futura. Nunc autem quaeritur, qua ratione Thucydides in enuntiatis relativis modorum faciat delectum, si tempora, quae antecedunt, mere sunt secundaria.

Ac primum quidem si actio primaria tempore continetur praeterito, per se patet, etiam actionem secundariam illius rectione teneri ac quae illam aut antecedat aut subsequatur aut eius- dem temporis momenti sit, cogitandam esse. Sequitur, eidem actioni secundariae tempus fuisse suscipiendum, quo ratio illa temporalis inter utrumque enuntiatum intercedens conspicua fieret. Quod fieri potuit, ubi enuntiata secundaria indicativo cuiuslibet temporis exornanda erant, fieri non potuit, ubi genus dicendi ponendum erat, quod indicativum respuebat et modum aliquem exigebat. Neque enim habebat lingua Graeca tempus historicum, cuius modi actionis prae- teritae suscipere poterant notionem designandam. Nam ne aoristi quidem modos, quippe qui augmento careant, ullam ad tempus praeteritum relationem continere, iam dudum ab omnibus viris doctis intellectum est. Si igitur scriptores Graeci actionem secundariam enuntiato coniuncte elato ingestam, cuius per se prorsus nulla primitus erat relatio ad actionis primariae tempus praeteritum, accuratius depingere volebant, quonam sensus nexu ac ratione cohaereret cum actione primaria, eiusmodi tantum modo uti poterant, quo actio secundaria denotaretur cogitata, propterea quod etiam actio primaria, ut quae ipsa ad tempus praeteritum remota esset, mente tantum atque animo fingi poterat.

Duo autem modi erant, quorum delectus agebatur, alter coniunctivus, alter optativus; sed illum respuerunt scriptores, hunc praetulerunt. Ac cur ita fecerint, nunc quidem erit dicendum.

Coniunctivus enim, ut supra iam vidimus, primo voluntati vel exspectationi inserviebat, quibus ut certe aliquid fieret postulabatur vel exspectabatur. Quod coniunctivorum genus ad tempus futurum spectare, sive ad tempus in enuntiato primario refertur primarium sive secun- darium, liquet. Idem coniunctivus secundarias quodammodo partes eas suscepit, quibus cogitationi inserviret rei coniuncte elatae. Atque hoc quoque coniunctivorum genus paulatim relationem sus- cepit ad id tempus, quo res coniuncte elata omnino rata poterat fieri, h. e. ad tempus praesens vel futurum, quod eo facilius fieri poterat, quo amplior iam erat prioris illius coniunctivorum generis usus ac frequentia. Restabat igitur unum id, quid faciendum esset cogitationi rei coniuncte elatae, si ad tempus praeteritum referretur. Atqui optativus, ut supra iam dixi, et optionibus inserviebat et cogitationibus, quae utrum ratae fierent necne prorsus in medio relinquebantur.