I. Tempora antecedunt primaria.
a. particula æ deest.
tempora sunt praesentia.
III, 43, 5.»y dε 71ο dν, ernæα öxire, Eoν Ʒτνε ϑπσφςααεννε τν τον πη*iœννναοοσ εx yr‿νρη ετηυμοσ˙οεε.
Temere hic Madvigius*ν τινια ννs reponendum esse proposuit et Stahlius jjvrνν αάν rũxes scripsit„ex constanti huius locutionis usu, quae et origine et sententia simillima est pronomini „quilibet“, cl. Thucyd. VIII. 48, 5 et Demosth. IX, 54. XXIII, 72, et Herwerdenus ¹) 1ν νι τsννε .†ααενtes coniecit.
Itaque quid mihi sit hac de re iudicii paucis exponam.
Particulae ær naturam Delbrueckius I. I. pag. 84 sq. ut equidem puto rectissime eam fuisse iam primigeniam statuit, ut ad actionis effectum spectaret eumque condicionibus implicitum deno- taret. Itaque per se patet hac particula proprie modorum vim illustrari, ut qui res aut appetitu desideratas aut cogitatione fictas designent, quarum eventus aut certus aut incertus cogitari potest, prout is, qui loquitur, effectum animo fingit. Et huius particulae usus temporum progressu in certas quasdam leges redactus est, quas scriptores eo diligentius observabant ac propagabant, quo plures praeterierant aetates ac tempora. Sed huius usus gradus atque progressus describere cum ab nostrarum chartarum angustiis abhorreat, pauca tantum afferamus.
Atque Homerus quidem æv vel zey particulas saepe addit, saepe omittit, ubi posterorum scriptorum dicendi consuetudine semper æν postulatur. Nam ut unum laudem enuntiatorum genus, in enuntiatis relativis coniunctivi et voluntatis et exspectationis et futurae rei cogitationis circiter octogies inveniuntur nudi et circiter centies quadragies ær vel zsv particulis instructi. Deinde lyricorum aut tragicorum poetarum dicendi consuetudinem si perlustramus, non iam eadem numerorum ratio intercedit inter utrumque loquendi usum, sed coniunctivorum y vel zey parti- culis ornatorum aliquanto est maior frequentia. 2) Tum Herodotus coniunctivos nudos exhibet II, 85, ubi antecedit coniunctivus av instructus, IV, 46. 66. 172. I, 132.(V. l. 592εl.) I, 216, ubi Steinius quidem e ιιαόιυησõpro indicativo futuri rescribendum esse censet. Quidni igitur Thucydides, ut saepissime alibi antiquiore quodam et a poetarum idiomatis saepe haud alieno loquendi genere utitur, etiam hic a legitima posterorum scriptorum dicendi consuetudine, quam exculto Attico sermone Platones aut Demosthenes secuti sunt, recedere putandus sit? Quidni Sophoclis aut Euri- pidis vestigia sequeretur? Aut quamnam aliam scribendi rationem sequi poterat nisi horum viro- rum, qui summa omnium Atticorum florebant studio ac significatione? Nonne idem et sdνeν promiscue usurpat, similiter atque in inscriptionibus eiusdem aetatis promiscue usurpantur, quia tam severae illae leges nondum constitutae erant, quarum auctoritate posteriores demum scriptores tenebantur?
Immo etiam hic nudus retinendus esse videtur coniunctivus ut IV, 18, 4 servari oportet, ubi legimus: Gαφανρν*ε ακ⁴ν(loνν*), oLriuε dyadd ds ααροον ςςσσννς εςιεν— ⁴ raĩ Euνμραοαν ot rol euνεᷣrdreοeναν ‿τ⁄σοσσσσςουνι— 16„ 1⁸½ 7To1ℳονντꝑνον⁵ασασ⁴αε mυ φας˙ν Ʒισόν d&ν ιι αάτον μέενοοο Souννu ᷣrxxstite, ourp Fupeinl, dld de dν u½ςa αs ανν—ννσωυνa.
Quem locum et ob modorum permutationes et ob sensus latebras explicatu difficillimum ³) ego sic intellego: Nolite credere, vestram hanc fortunam semper vobiscum futuram esse; sed in
1) Mnem. I, 82. 2) cf. etiam quae infra in appendice critica ad I, 139, 3 afferemus. 3) cf. quae Classenus a. I. annotavit.


