— 2—
6„ 10 ακτπ‧ ε ιιιέεκν κα* 1⁵αμι'<Oέm 1ν ννααρeννμον μάανα μέναα obloενν, cogitari quidem potest illis retεαιμεν vel εκα2φe coniunctivis denotari Lacedaemoniorum exspectationem, sed caven- dum esse videtur, ne participio futuri οεμονναας, quod sensu finali positum esse manifestum est, commoti exspectationem inesse statuamus, ubi coniunctivo ipso nihil videtur denotari nisi in- certi ideoque futuri eventus cogitatio. Similiter VI, 31, 3: 00roc ds d 7r6eοςα ⁴ς 1⁶ο˙ Ts S†νμέκνοο αν—*αάοꝗ ιμ†dτεοα, od d dεσe, ddꝭ αF eaud e dνα ᷣaeοue, coniunctivo deεν non tam ii varii usus significari videntur, qui, ut venturi essent, magno cum animi affectu exspecta- bantur, sed ii, qui animi cogitatione futuri fingebantur. Ceterum, ut iam dixi, eiusmodi coniunc- tivorum, de quibus dubitari potest, num exspectationis habendi sint, tanta est paucitas, ut equidem praeter hos duos certum quidem atque indubium nullum invenerim. Nec qua ratione illi exspectationis coniunctivi evanuerint, adeo difficile est dictu. Nam ut ceteri pedestris orationis scriptores ita etiam Thucydides pro eiusmodi coniunctivis, qui certe ratam fore voluntatem vel exspectationem significant, vicarium supposuit indicativum futuri, quem inter atque coniunctivum id tantum discriminis primitus intercessisse videtur, ut hic rem exspectatam denotaret, ille eandem non nisi futuram depingeret, donec paulatim illius partes quodammodo susciperet, quod eo facilius potuit fieri, quo saepius positus erat post verba curandi atque ita horum verborum voluntatem quadam ex parte induere coeperat. Atque hic indicativus futuri, quod vulgo finale nominatur, ut est frequentissimus in enuntiatis coniunctione 5πα ornatis, quae in medio collocata sunt inter enuntiata finalia, quorum legitimus est modus coniunctivus aoristi xy particula non instructus, et enuntiata relativa, ita etiam in enuntiatis relativis apud scriptores persaepe usurpatus invenitur. Et ne Thucydidem quidem ab hac dicendi consuetudine recedere, exemplis nonnullis illustrabo.
VI, 91, 4. or Oœr⁵n msuusrs 10¹νν„ ofiue d‿dεeνσονασντεανςε, zcò ν⁴d αοtir dοοαοντα, de dν rou s œνoovras Suvrdes xM ο νμ‿ Hεᷣsοννds Troοσσάσασννασ, ubi indicativum futuri in enuntiato relativo eadem fere notione usurpatum esse liquet ac coniunctivum aoristi æ par- ticula ornatum in enuntiato finali α particula introducto. Similiter VII, 49, 2 iuxta VIII, 1, 3, et VIII, 39, 2 iuxta IV, 17, 1, et VIII, 63, 4 cl. VII, 7, 3, et IV, 118, 13 iuxta 118, 14.
I, 65, 2&c 1-) Isao*τeννσν εμmOιαασσσν πφ) gelta zis yevijceral, ubi enuntiatum relativum voluntatem vel exspectationem denotare manifestum est. Quibus adde: I, 19. 52, 3. 56, 2. 90, 3. 91, 2. 107, 4. III, 16, 3. 109, 1. IV, 8, 8. 22, 1. 128, 5. VI, 11, 6. 21, 1. 44, 4. VIII 43, 2. 48, 4. 63, 4. 67, 1, alia.
Sed iam unde aberravit oratio, revertar. Coniunctivus igitur in enuntiatis relativis apud Thucydidem is est, quo conditio vel praesens vel futura cogitatione fingitur. Ex quo efficitur, ut proprie ponatur post tempora primaria, ut pote quorum actiones num eventum habiturae sint, ita certis quibusdam adiunctionibus teneri dicantur. Idem si post tempora secundaria usu venit, ex obliquo dicendi genere explicari potest, quo, quae homines cogitaverunt, dixerunt, fecerunt, non ad tempus praeteritum referuntur, sed quodammodo recentia ante oculos ponuntur ac narrando reprae- sentantur, velut si actionum eventus non ipso tempore praeterito irritus sit sed nunc demum ratus fiat.
Ceterum hoc loco monendum esse videtur, illam temporalem relationem in ipsa coniunctivi forma primitus non fuisse positam. Sed cum eae coniunctivi notiones, quas primigenias fuisse supra iam diximus, sive voluntatis sive exspectationis, re vera ad nihil aliud spectent nisi ad tempus praesens vel futurum, etiam is coniunctivus, quo res cogitando tantum fingitur, easdem relationes paulatim suscepisse censendus est. Atque ita optime explicari potest, quod discrimen coniunctivum inter et optativum cogitandi notione utrumque praeditum intercedat. Sed de hac re infra disputabimus.


