Aufsatz 
Thucydidea / Fr. Kieser
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

simum causae erant, quae huic enuntiatorum generi inservirent excolendo, altera, quod enuntia- torum copulatio correlativa aliquando latissime patebat, altera, quod pronomen relativum paulatim segregari coeptum est a pronomine demonstrativo. ¹)

Habebat enim pronomen 5⅛, 5, 3, quod relativum appellare consuevimus, vim primariam non relativam sed demonstrativam, ut vel eo perspici licet, quod Homericum d, 7, zd aeque ac nostrum: der, die, das, vice funguntur relativi. Quinam autem factum sit, ut notio demonstrativa transiret, in relativam, intellegi nequit, nisi pronomen 5⅛, 7, 5 volventibus annis eas proprie partes suscepit, ut, quae antea in oratione commemorata iam essent, iterum breviter denotaret, cuius generis pronomen grammatici nomine nuncuparunt anaphorici. Atque ex hac notione anaphorica paulatim evasit relativa, quam iam apud Thucydidem solam exstare scimus. Atque hoc pronomine relativo quantopere adiuta sit subiunctionis origo atque propagatio, vel ex eo cognoscitur, quod omnes fere coniunctiones, quae loquendi rationem subiunctam denotant, ab ipsius stirpe sunt derivatae.

Quibus rebus praemissis iam, unde egressi sumus, revertamur ac, quid inde de modorum delectu, qualis sit Thucydideus, disci possit, nobiscum consideremus.

Enuntiata igitur quae vocantur relativa apud Homerum altera ex parte sui sunt iuris, ex quo efficitur, ut modi eadem notione, quae enuntiatorum primariorum erat, servata usui sint, ideoque et coniunctivi qui vocantur voluntatis vel exspectationis et optativi cum primigenia sua optandi notione multi inveniantur ²), altera ex parte enuntiatorum primariorum iam adeo tenentur dicione atque potestate, ut sui iuris magnam partem amiserint eorumque modi aut debilitata vi primaria adhibeantur aut omnino novas partes susceperint, que fit, ut et coniunctivi, quibus con- ditio praesens vel futura animo fingitur, et optativi, quibus cogitatio eius, qui loquitur, exprimitur, permulti reperiantur. ³) Atqui apud Thucydidem enuntiata relativa etsi non omni ex parte instar sunt facta enuntiatorum subiunctorum, ut et alibi absolutae dictionis apud eundem permagna reli- qua sunt vestigia, tamen suae potestatis vigore atque gravitate adeo iam privata sunt, ut in dicionem vel verbi vel nominis redacta enuntiata vere secundaria ducenda esse videantur. Atque id quo iure credamus, vel ex eo perspici potest, quod eae modorum notiones, quibus apud Homerum enuntiata relativa sui quondam iuris fuisse luculentissime demonstratur, apud Thucydidem in eodem enuntiatorum genere omnino non reperiuntur.

Sed nunc iam exemplis quae exstant illustrabo, qua Thucydides ratione in enuntiatis rela- tivis coniunctivum atque optativum usurpaverit.

4A. Coniunctivus.

Unum coniunctivorum genus, quo solo Thucydides in enuntiatis relativis utitur, id est, quo conditio vel praesens vel futura cogitatione fingitur atque denotatur, id quod viri docti: Coniunc- tive der fallsetzenden Annahme, futurischen Vorstellung, similiter nominare solent. Coniunctivorum igitur, qui vocantur voluntatis, quorum apud Homerum magnus est numerus, ne unus quidem invenitur Thucydideus, et ipsorum exspectationis coniunctivorum certa quidem vestigia nulla man- serunt, quamquam de uno vel altero, quanam notione praeditus sit, dubitari potest. Nam IVY, 17, 1 si legimus: rτεαμνφνσσνανμ dausdανιOνον-we᷑ν εν εm vνσemQπνοανονονπασ Ʒ τι ἀν duνν νεᷣ εᷣdμον

1) cf. Windisch: Ueber Ursprung d. Relativ-pronomens, in Curt. stud. vol. II, pag. 201 sq., Jolly: Ueber einfachste Form der Hypotaxis, ibidem VI pag. 208 sq., Foerster: de attractione enunt. rel., Delbrueck: Synt. Forsch. I, pag. 30 sd., Lange: Hom. Gebrauch d. Part. à⁴, alii.

2) cf. Delb. I. I. pag. 36 sq. et 129 sq.

3) cf. Delb. pag. 42 sq. et 132 sq.