Aufsatz 
Thucydidea / Fr. Kieser
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

Iam vero, si coniunctivum primo certi eventus voluntati et optativum incerti effectus desiderio inserviisse denotandis recte statuimus, qua inde ratione modorum usus magna evaserit varietas, nobis erit dicendum.

Ac primum quidem coniunctivus si is primitus erat modus, qui certae eius, qui loquebatur, voluntati inserviret indicandae, facile potuit fieri, ut haec vis primigenia fluctuaretur, prout is, qui loquebatur, voluntati suae plus vel minus adderet vigoris atque gravitatis; nam ubi adstricta voluntatis virium contentio remissa erat, etiam adhortationis gravitas infringebatur, ita ut ad postremum exspectatio tantum relinqueretur ¹1). Quem in modum quo magis certa voluntas vigore suo tanquam exuebatur, eo magis etiam coniunctivus ad incerti ideoque futuri eventus exspectationem descendebat. Sed hanc notionis primigeniae attenuationem usque eo progressam esse, ut coniune- tivus exspectationis affectum paulatim prorsus amitteret atque soli cogitationi inserviret indicandae, quis est qui Delbrueckio credat? Immo, ut enuntiatum, quo quid praedicatur, nunquam, si quidem sensus integer relinquitur, transire potest in enuntiatum, quo quid appetitur, ita etiam coniunctivus voluntatis vel exspectationis nunquam transire potuit in coniunctivum cogitationis ²). Ex quo efficitur, ut coniunctivus iam primis temporibus alteram eamque a priore alienam notionem assumpserit, cum non modo ad voluntatem vel exspectationem, sed etiam ad futurae plerumque rei cogitationem serviret denotandas.

Optativus autem, ut supra iam vidimus, ita primitus fuisse usui videtur, ut incerti effectus desiderio inserviret indicando. Sed et hunc modum primam optandi vim adeo amisisse, ut optatio rei cogitatae cesserit cogitationi rei ne optatae quidem, h. e. optandi notionem exuisse et cogi- tandi vim suscepisse, quis crediderit eidem Delbrueckio? Quod si optatio nunquam deflectere potuisse ad cogitationem censenda erit, illud Delbrueckii et Langii: quae optativi vis fuerit pri- maria quaeve secundaria, ita mihi optime diiudicari posse videtur, ut etiam optativorum duo fuisse genera inter se diversa putemus, quorum alterum idque prius ad incerti eventus optionem, alterum idque posterius ad cogitationem rei coniuncte elatae inserviret designandas.

Hae igitur modorum sunt notiones, quas primarias fuisse et quas secundarias putamus. Ac quamvis non omnia usus genera apud Thucydidem inveniantur, tamen haec nobis praemittenda esse visa sunt, quo facilius is cognosceretur modorum delectus, quem Thucydides in enuntiatis relativis et temporalibus fecit.

Caput II. Enuntiata relativa.

Qua in operis parte, ut est propositum, ad eam accedo rationem adumbrandam, qua Thuey- dides in enuntiatis relativis post varia temporum genera modorum fecerit delectum. Sed cum haec quaestio segregari nequeat ab illa, quae sit enuntiatorum relativorum natura atque origo, paucis mihi antea de hac re disceptandum esse puto.

Fuit igitur, id quod supra iam monui, ita aliquando loquendi ratio comparata, ut enuntiata nulla accedente particula adicerentur enuntiatis. Ac quamquam iam apud Homerum non modo absolutorum, verum etiam subiunctorum enuntiatorum promiscue usurpantur formae, tamen illud prius dicendi genus fuisse vel inde apparet, quod loquendi ratio paratactica temporum progressu ita cesserit hypotacticae, ut, cum apud Homerum magna eius servata sint vestigia, apud scriptores Atticos eiusdem dicendi consuetudinis non inveniantur nisi parva atque exigua. Duae autem potis-

1) cf. Delb. J. 1. 2) cf. etiam Koppin. J. I. II, pag. 20 sq.