Aufsatz 
Thucydidea / Fr. Kieser
Entstehung
Einzelbild herunterladen

414

vera et falsa protulerint et libellis, quorum ingens est numerus, mandaverint, digesta hic per- lustrare: nam et longum est et ab huius operis angustiis alienum), sed ea tantum paucis com- prehendam, quibus id, de quo agitur, illustrari atque explicari puto.

Ac primum quidem iam veteres grammatici quodammodo recte adumbraverunb modorum voluntatem, cum eos ad varias αιςσεᷣmς ut vocabant, pwxijc formas adhiberi dicerent descri- bendas ²). Sed haec veterum grammaticorum doctrina etsi nunquam plane evanescebat, tamen paulatim obsolescebat, et recentiores viri docti magis magisque modos ad logices et cognitionis rationes referebant, quasi lingua iam antiquitus omni ex parte perfecta atque absoluta cogitatione ad certum quoddam propositum inventa esset, et ideo etiam modis eae tantum rationes inter subiectum et praedicatum intercedentes significarentur, quae cogitationi et cognitioni inserviunt denotandis ³).

Et multos per annos haec doctrina omnium fere virorum doctorum florebat significatione, donec alii viri docti exstiterunt 4), qui ut totius linguae ita etiam modorum indolem non ad logices, sed ad psychologiae rationes revocandam esse censerent. Ac recte quidem ita fecisse videntur. Nam duo potissimum animi virium sunt genera, alterum, quod cognitioni, alterum, quod voluntati inservit, et ideo unumquodque enuntiatum aut cognitionis est(Erkenntnissatz) aut voluntatis(Begehrungssatz). Atque haec regula tam diu neglecta nunc quidem omnibus viris doctis ita probata esse videtur, ut vix quisquam inveniatur, quin omnes modorum varietates et ad solam hanc rationem esse revocandas et ab sola hac ratione deducendas esse putet. Sed qua via ac ratione id faciendum sit, in apertum discrimen adhuc ventum non est. Alii enim omnes notionum varietates, et quae voluntati et quae cognitioni inserviunt designandis, ad unam notionem revocandas esse censent supremam ac primigeniam et inde ceteras omnes fluxisse existimant, ut Delbrueckius I. l., alii iam primitus in modis has notionum differentias fuisse positas censent 5). Itaque, quid mihi sit ea de re iudicii, paucis exponam.

Si quis in adumbrandis formarum primigeniis notionibus eam sequitur rationem, ut a sim- plicissima significatione, quae haud absona videtur esse a populorum prima infantia atque ingenii tarditate, sibi proficiscendum esse existimet, certe facere non poterimus, quin ad huius nos appli- cemus doctrinam. Atque sie statuenti rectam mihi viam iniisse videtur Delbrueckius J. I., qui eas partes coniunctivum et optativum primas suscepisse putat, ut ille voluntati, hic optioni inserviret designandis, neque Langius) recte fecisse, quod primariam vim optativi habendam essecogitandi censet ideoque hunc modumModus der Einbildungskraft nominat. Etenim si res cogitatur atque cogitata animo fingitur, certe valde subtili opus est sentiendi ratione et ab hominum antiquissimorum agresti ingenio nimis recedente. At desideratio rerumque appetitus, quae sensibus subiecta ac percepta sunt, ita in ipsis hominum antiquissimorum primis animi motibus posita esse videntur, ut equidem ea cum Delbrueckio vel prima ab hominibus sermone denotata esse iudicem.

1) cf. quae Koppinius: Beitrag zur Entwickelung und Würdigung der Ideen über die Grundbedeutungen der griech. Modi, Stade, Gymnasial-Programm 1877/80 de hac re summa cum diligentia collecta et subtiliter dis- putata exhibet.

2) cf. Choerob. in Bekk. anecd. II pag. 1274. Prisc. VIII, 67: modi sunt diversae inclinationes animi, quas varia consequitur declinatio verbi.

3) cf. Koppin. I. I. pars. I.

4) ef. Koppin. J. I. pars. II.

5) cf. Koppin. I. 1.

6) Hom. Gebrauch d. Part. ε⁴, 1872.