Aufsatz 
Thucydidea / Fr. Kieser
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1 HLICh D D L Aul

40

/

80 IESIT/ 5 74, 5 33

FR- KIESER.

*

Linguae Graecae leges syntacticae ut recte cognoscantur, non ex omnium eius aetatum idiomatis certae quaedam atque omnibus scriptoribus communes regulae constituendae sunt, Ssed distinctis pro temporum atque hominum ratione atque ingenio exemplis sua cuique aetati indoles tribuenda est. Quae ratio etsi omnibus viris doctis probata esse videtur, tamen singulorum scriptorum in singulis rebus loquendi usus ita adhuc diligenter observatus non est, ut, quod in iudicium vocemus, nihil iam sit reliquum. Atque etiam Thucydidis dicendi consuetudo huc re- ferenda esse videtur. Quamquam enim per hos annos in opere eius emendando et interpretando a viris doctis multa, quae partim in editionibus breviter denotata, partim in singulis libellis fusius tractata inveniuntur, prolata sunt, tamen, ut unum commemorem, modorum delectus, quis sit Thucydideus, satis adhuc investigatus non est. Nec, cur ita factum sit, adeo difficile est ad cognoscendum. Videbatur enim modorum delectus et aliorum scriptorum et Thucydidis adeo esse perspicuus, ut multi viri docti tempus atque oleum se perdituros esse existimarent, quamquam longe abesset, quin recte omnia intellegerent.

Verum enim vero, postquam Delbrueckius ¹) magno ingenii acumine in modorum usum in- quisivit Homericum, luculentissime demonstrabatur modorum et vim primariam et usus varias vicissitudines examinandas plus quam par erat neglectas fuisse. Nec tum viri docti deerant, qui alii alios scriptores sibi eligerent perscrutandos. Sed pauci adhuc in Thucydidis modorum delectu perlustrando elaboraverunt: nam praeter P. Widmannum ²), G. S. Jacobsonum ³), H. Wagnerum) nemo, quantum scio, modorum usui proprie Thucydideo enucleando operam navavit.

Qua re mihi liceat horum virorum studiis parva mea adiungere, in quibus mihi propositum est, quomodo Thucydides in enuntiatis relativis et temporalibus coniunctivum et optativum modos adhibuerit atque elegerit, accuratius inquirere. Quod mihi ita videor rite absolvere, ut non modo eam rationem in iudicium vocaturus sim, qua Thucydides his modis usus sit, verum etiam bre- viter eam attingam, qua ipsos evitarit iisque omissis illa conformarit.

Caput I. De modorum W primigenia et quam vocant deductiva.

Modorum vis quae fuerit primaria quaeque paulatim evenerit secundaria, adhuc sub iudice lis est. Neque ego meum esse puto omnia, quae viri docti multorum saeculorum de hac re et

1) Syntactische Forschungen vol. I, Halle 1871.

2) de finalium enuntiatorum usu Thucydideo diss. Gotting. 1875.

3) de usu sent. fin. Thucyd. commentatio academica Ups. 1877.

4) de usu part. 7οεν Thuc. et Xenoph. diss. Suerin. 1879, cf. etiam: Beiträge zur hist. Syntax d. Griech. Sprache ed. Schanz, I Nr. 3.