10
Athenienses in gratiam cum Thebanis redissent, ita mutasse putandus est, ut fabulam novae Atheniensium et Thebanorum amicitiae accommodaret. Quoniam autem Sophocles avus hanc fabulam ita composuit, ut aut nullam aut parum certam amicitiam inter utram- que urbem intercedere fingeret, fieri non potuit, quin, cum Sophocles nepos eo quo diximus modo fabulam mutaret, ii versus, qui ad Thebanos spectant, minus inter se congruerent.— pauca etiam de oraculis tragoediae nostrae dicenda videntur. Cum Oedipus Delphis originem suam quaereret, deus nefandis illis facinoribus nuntiatis re- quietem eum multos post annos in extrema terra inventurum esse respondit, ubi eεeν Gενμκυν sedem et hospitium nactus esset; ibi aerumnosam vitam eum finiturum atque iis, qui eum expulissent, mala, qui recepissent, commoda laturum esse. Huius oraculi aut immemor aut neglegens fuit; aliter enim, quoniam sceleribus apertis deum vere dixisse intellexerit necesse est, illius oraculi memor a Thebanis se retineri non passus esset atque, ut 9εαινυν ειννν sedem anquireret, extemplo Thebis exisset. Sed Oedipus non modo non abiit, sed etiam invitus a Creonte expulsus est. Repugnare inter se haec videntur; Sophoclis defensoribus hominum libertatem oraculis non ut ita dicam circum- scribi concedo itaque Oedipum oraculi vel immemorem vel neglegentem Thebis mortem exoptatissimam exspectare potuisse. Sed sive hoc sive illud statuis, Oedipus parum religiosus novam culpam contrahit, quod ideo improbandum videtur, quoniam Oedipi scelera et poenae modum fere excesserant.— Thebani autem, quibuscum Oedipus illud oraculum non communicasse videtur, post Oedipi discessum altero oraculo quid ille valeret edocti senem rursus in ipsorum potestatem redigere conati sunt.
Reliquum est, ut de chori cantico, quod legitur v. 668 sqd. dicamus. Quo in car- mine, quod aut superare quodvis aliud aut nulli cedere una omnium consentiens vox est, satis multa parum explicata esse notum est. Cum ex duabus strophis totidemque antistrophis constet, priores stropha et antistropha ad Colonum pagum, ubi Sophocles natus est, laudandum spectant; senes Colonei amoenitates et fertilitatem pagi cantant, ubi Bacchus cum nutricibus suis et Ceres et Proserpina et Musae et Venus versari soleant. Alterae stropha et antistropha, quae ad totam Atticam pertinent, Minervae et Neptuni dona, quibus Athenienses vel maxime gloriabantur, oleam et artem navalem, summis laudibus tollunt. Eumenides sive Erinyes et reliquos deos ab senibus hoc car- mine laudatos et in pago Colono et multis aliis locis cum Oedipo ita coniungi, ut in inferorum vel chthoniorum deorum numero habendi sint, K. Fr. Hermannus disputa- tione de sacris Coloni et religionibus cum Oedipi fabula coniunctis demonstravit. Itaque adducor, ut mythum quoque Oedipodeum ad res chthonias vel infernas referendum esse existimem. Prellerus antiquis allegoriis ad rerum naturam spectantibus hunc mythum contineri atque Oedipum hiemem esse putat. Ab Oedipo pedibus truncato et luminibus orbato tanquam hieme mortifera patrem occidi, et ut hiems terram fecundam reddat, sic Oedipum cum matre sua matrimonium inire. Simili modo hiemem non solum apud Graecos verum etiam apud alios populos velut Germanos fingi Prellerus monet.
Initio prioris strophae librorum scriptura retinenda mihi videtur:
aduννιmνιον, Séve, raςde 2— ςα νουννντ τρέτιισια„ές ᷣαν⸗.


