Aufsatz 
De Sophoclis Oedipo Coloneo / [Abhandlung vom Gymnasiallehrer Kegel]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

superbiam poenas dant sibique ipsi perniciem parant. Atheniensibus pignora, quibus totius civitatis fortuna et salus nitatur, contingunt. Praeterea poeta in hac tragoedia res, quae ad utramque urbem spectant, ita finxit, ut aut bellum subesse aut facile fieri Posse statuendum sit, quod ab eo tempore, quo eae urbes amicitia inter se coniunctae essent, prorsus alienum est. Postremo autem bellum peloponnesiacum ab Atheniensibus ita gestum est, ut Oedipi promissis parum confidendum esse videretur.

Quae cum ita sint, hanc tragoediam sub initium belli peloponnesiaci hoc est Ol. 87 primo anno, quo Sophoclem secundas tulisse proditum est, ad Atheniensium animos confirmandos et ad spem victoriae faciendam scriptam esse persuasum habeo; ea autem etiam Colonum pagum, quippe qui pignora victoriae contineat, maxime laudari et ornari manifestum est. Neque vero praetermittendum videtur, Periclem aptissime cum Oedipo comparari posse. Lacedaemonii illo tempore ab Atheniensibus cum alia tum hoc flagitabant, ut eos, qui Cylonii sceleris affines essent, ex urbe expellerent. Hoc imprimis in Periclem intendi nemo non videbat, cuius mater e gente Alcmaconi- darum erat, qui illius sceleris auctores fuerant. Itaque poeta Athenienses monet, ne propter Periclem deorum iram pertimescant. Ut enim Oedipus, qui inscius illa scelera patrasset, in Atticam receptus non malorum sed commodorum auctor exstitisset, sic Pericle non expulso quidquam civibus timendum esse negat. Quae si recte disputata sunt, necessario efficitur, etiam Oedipum tyrannum ante bellum peloponnesiacum scriptam esse. Nam hac nostra tragoedia prior Oedipus tyrannus composita est, sed non multum temporis inter eas tragoedias intercessisse probare posse mihi videor. Oedipus, cum a deo responsum tulisset futurum esse, ut patrem interficeret et matrem in matrimonium duceret, ita haec evitare poterat, ut neminem interficeret neque ullum matrimonium iniret. Sed nimium sibi ipse confisus, cum scelera fugiens in ipsa scelera irruisset, gravissimas dedit poenas. Ita legibus, quibus omnis tragoedia continetur, poeta satisfecit: peccavit Oedipus; dat poenas. Humanitati vero luctuosus ille Oedipi tyranni exitus adversatur, cum, qui inconsultus nescius invitus deoque ipso paene ducente peccaverit, is dirissimis plagis affligatur. Hoc non sensisse Sophoclem poetam omnium venustissimum et elegan- tissimum quis est qui credat? Itaque non ita multo post Oedipum tyrannum hanc nostram tragoediam scripsit, qua Oedipum diis reconciliatum atque acceptum tranquille beateque e vita demigrantem finxit. Hoc autem poeta ita instituit, ut simul Atheniensium animos erigeret confirmaretque. Obstare videntur, quae Cicero, Plutarchus, Apuleius, Lucianus, vitae Sophocleae auctor de tempore, quo haec tragoedia scripta sit, et de causa Sopho- clis et Iophontis filii tradiderunt. Qui cum Sophoclem senem ab Iophonte filio desi- pientiae vel quod rem familiarem neglegeret, accusatum sed hac tragoedia recitata absolutum esse prodiderint, Cicero et Valerius Maximus et Apuleius Sophoclem senem illo ipso tempore eam scripsisse addunt. Sed haec ab omni fide abhorrere cum alii tum Maehlius nuperrime plane ac dilucide demonstravit. Ita et toties illud decantatum iudicium et quae ad nostram sententiam refellendam ex veteribus scriptoribus afferuntur, omnia concidunt. Hanc autem tragoediam, quam paulo ante bellum peloponnesiacum susceptum scriptam

esse contendimus, Sophocles nepos, priusquam Ol. 94, 3(a. 401 a. C.) doceret, cum 2