Aufsatz 
De Sophoclis Oedipo Coloneo / [Abhandlung vom Gymnasiallehrer Kegel]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

nullo ducente se eum locum inventurum, ubi ex vita decessurus esset. Sepulerum autem suum si nulli ostenderent neque profanarent, firmum adversus hostes propugnaculum futurum esse. Plura Theseum solum illo loco auditurum; ea autem tacita mente ita conservanda esse, ut princeps vita decedens cum eo, qui in regnum successurus esset, communicaret atque is pari modo non nisi succedenti rem traderet. His expositis Oedipus lucem sibi non illucentem et Atticam eiusque incolas valere iussit atque filiabus et Theseo sequentibus nullo ducente praeit; paululum cum progressus esset, lavatus et candida veste indutus filias dimisit atque uno Theseo praesente miro modo de vita decessit.

Nunc, quoniam, quibus rebus haec tragoedia contineatur, demonstravimus, sequitur, ut videamus, quod consilium et quem finem poeta secutus sit. Sic autem cum Lach- manno sentio, eum qui in hac fabula unam quandam sententiam ab initio usque ad finem peractam requirat, omnia ad rerum publicarum illo tempore statum referre debere- Quid enim? Si poetam in fabula nostra hoc egisse statuamus, ut ei, qui, quamvis multis magnisque calamitatibus quasi deorum numine ingruentibus agitetur, tamen nunquam a pietate et religiosa deorum veneratione abducatur, beatum vitae finem non posse non contingere significaret, nonne tum Sophocles mediocris poeta existimandus est? Nonne ita omnia, quae ad Creontem et Polynicem pertinent, fabulae quasi decursum contra leges poeticas morantur? Nam Oedipus, simulatque ad illarum sanctarum dearum sedem se pervenisse cognovit, ubi Apollo fatalis et miserandae vitae finem futurum esse ei praedixerat, unquam ex eo loco se discessurum esse negavit. Neque Oedipus, cui, cum Theseus, ne per vim abduceretnr, auxilium suum promisisset, nihil amplius timendum est, quidquam facit vel patitur, quo animi spectantium sive legentium magis commovean- tur. Num ideo fortis et strenuus habendus est, quod Creonti et Polynici restitit, quorum utrumque vana et falsa polliceri Oedipus sciret? Si misericordiam nostram poeta movere volebat, quid Creonte et Polynice opus erat? Nonne ipso aspectu miseri senis fit, ut quemlibet hominis dirissimis casibus afflicti et e splendidissimis honoribus in summam inopiam et egestatem deiecti quam maxime misereat? Quodsi Oedipi persona ad poetae artificium penitus perspiciendum recteque aestimandum minus ut ita dicam sufficit(et de reliquis personis ne cogitari quidem potest), summam fabulae ad Thebas et Athenas urbes inter se oppositas spectare statuendum videtur. Creon, quem, cum nulla re coge- retur, Oedipum Thebis eiecisse poeta finxit, summum scelus in se admiserat; idem im- probum et impium hominem se praestitit, ut qui rei Thebanae vindicandae causa Oedipum falsis promissis atque adeo vi reducere vellet, cui ne iustum quidem funus ac sepulerum praebituri erant. Tum vero Thebani propter Polynicem homines male religiosi et iusti putandi sunt. Is enim patris tum demum recordatus est, cum penes eum discrimen regni Thebani esse Pythia nuntiavisset. Quem cum in suam partem trahere non potuisset, socios rem male susceptam et male exituram celavit. IIlis Thebanis hominibus impiis et iniustis et fallacibus oppositi sunt Athenienses, qui et miseris afflictisque refugium atque auxilium praebebant et ea, quae promiserant, praestabant, qui denique iura divina et humana summa cum religione colebant. Thebani propter ipsorum impietatem et