Aufsatz 
De Sophoclis Oedipo Coloneo / [Abhandlung vom Gymnasiallehrer Kegel]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

reliquae vitae partem nihil curans, cum illis haec sibi fieri respondet; officium, quod expetat, non leve esse, sed magnum certamen futurum. Venturos enim mox Thebanos, ut, quem antea invitum expulissent, ipsorum salutis causa in potestatem suam redigerent. His cum Oedipus corpus suum Athenis non inutile futurum esse adderet, Theseus pro- bante choro senem tanquam in atticam civitatem recipit et omnis periculi defensorem se fore pollicetur. Quae res quanti aestimanda sit, quo magis Oedipus sentiat, chorus post Thesei discessum carmen illud pulcherrimum cantat, quo Coloni atque Athenarum opes et potentiam laudibus effert. Inanes non esse eas laudes mox cognitum est. Nam Creon, ut Oedipum abduceret, venit et, cum precibus nihil efficeret neque unquam Thebas se rediturum esse confirmaret Oedipus, vim adhibuit et filias abripi iussit atque adeo ipsum Oedipum prehendebat. Senes, qui neque verbis neque manibus Creontem prohibere possent, clamore sublato pagi incolas ad iniuriam ulciscendam convocant. Itaque Theseus, qui non procul ab eo loco Neptuno saecra faciebat, illorum clamoribus auditis quam celerrime accurrit et Creontis vi atquc audacia cognita omnem pagi populum Creontis ministros insequi et virgines eripere iubet. Creon autem ob audaciam suam acerbissime vituperatus, cum purgandi sui causa omnia Oedipi flagitia expromeret, non se putasse dicit futurum esse, ut homini tam flagitioso aditus in Atticam esset. Tum demum Oedipus plenius flagitia sua exponit Creontis impudentia, ut se defenderet, coactus; invitum autem se peccasse neque quidquam culpae in ipsum iure posse conferri. Tam vero, cum chorus iterum Oedipum hominem minime improbum atque dignum esse sen- sisset, qui ab omni iniuria defenderetur, Theseus plura loqui prohibet atque Creontem praeire iubet, ut virgines, si abdidisset, ostenderet. Senes autem remanent et carmen canunt, quo, ut pugnae interesse possint, exoptant et popularibus suis victoriam a diis precantur. Neque illi precibns defuerunt. Nam brevi post filiae incolumes ad patrem cum Theseo revertuntur, cui copiosis et honorificis verbis gratias agunt. Is autem cum debitum atque promissum officium se praestitisse respondisset, animos ad novam rem convertit. Polynices Oedipi filius ad aram Neptuni supplex assederat, ut cum patre colloqui liceret. Qui cum diu, ne filium suum ad se admitteret, recusavisset, tandem aegre Thesei et Antigonae et senum adhortationibus precibusque victus est neque quid- quam, quod Polynicem iuvaret, respondit. Immo filios maxime impios, qui, cum patrem antea vi domo expulissent et in summam miseriam adduxissent, iam ipsorum utilitatis causa eum adirent et in suam quisque partem trahere vellent, exsecrationibus illis prioribus iteratis deos obtestatus est, ne alteri unquam regnum contingeret sed inter se interficerent. Itaque Polynices re infecta miseram suam fortunam deplorans, postquam a sororibus petiit, ut, si dii exsecrationes patris persequerentur, iusta exsequiarum sibi solverent, discessit neque a bello adversus fratrem suscepto revocari potuit. Tum vero tempus adest, quo miserum senem diris deabus placatis ex vita fatali cessurum esse Apollo dixerat. Nam subito signa mortis a deo nuntiata, coeli fragores atque fulgura, aceidunt. Oedipus mortem instare sentiens Theseum, qui post Polynicis discessum ad saera perficienda redierat, quam celerrime arcessi iubet. Qui eum chori clamore audito accurrisset, ab Oedipo, quae futura sint, certior fit. Adesse vitae suae finem atque