Aufsatz 
De Sophoclis Oedipo Coloneo / [Abhandlung vom Gymnasiallehrer Kegel]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

temperantiae processisset, ut nemus omnibus inaccessum intraret. Pum Oedipus prodit. Senes voce et aspectu perterriti Oedipum, ne longius in nemus procedat neu prioribus malis nova addat, monent; si quid dicere velit, ex sacro loco decedat. Antigona ad- hortante cum Oedipus fide a choro facta nunquam futurum esse, ut quisquam invitum Gedipum abduceret, ex nemore excessisset et in saxo rudi consedisset, chorus de nomine et patria senis sciscitatur. Quae quo magis Oedipus deprecabatur, eo magis illi insta- bant. Tandem filia suadente quis sit profitetur. Audito Lai filio et funesto Labdaci- darum genere chorus obstupefactus atque perterritus Oedipum frustra illam formidinem deprecantem ex eo pago excedere iubet. Iratos senes cum Antigona placare studeret nedue quidquam perficeret, nisi ut eorum animos mitigaret et ad misericordiam flecteret, Oedipus senes, ut rem ad Thesei adventum integram reservent, adducit; ei se omnia narraturum esse ait. Quo impetrato cum Oedipus, ut Theseus quam citissime adesset, precaretur, Ismena altera Oedipi filia adventat. Simul gaudium prae se ferentes simul communes miserias ingemiscentes inter se amplectuntur. Patre autem filiorum impietatem vituperante, quippe qui nullam patris curam haberent, Ismena, quid illi agerent et cur ipsa adesset, exponit. Illos pristinas generis calamitates respicientes primo inter se pactos esse, ut Creonti regnum permitterent; postea cum imperandi cupiditate inflammatos eius pacti paeniteret et uterque eorum regnare vellet, Eteoclem minorem natu Polynice expulso regnum occupasse. Polynicem vero Argos fugisse ibique matrimonio cum Adrasti filia inito exercitum adversus fratrem comparare. Qualem patris miseriae exitum habi- turae essent, sese nescire. Sed secundum novissima oraculi responsa in patre seu vivo seu mortuo Thebanorum salutem ac praesidium positum esse; quapropter Creontem brevi venturum, ut Oedipum abduceret et in finibus Thebanis collocaret, ubi in Thebano- rum potestate esset. Cum autem Ismena addidisset, Thebanos ne mortuum quidem in terra Thebana iusto funere humaturos esse, nunquam Thebanis sui potestatem se datu- rum esse confirmat. Quoniam autem filii, qui iam antea pietatem in patrem exuerant, illius oraculi non nescii amorem patris regnandi cupiditati posthabuissent, a diis precatur, ne unquam illorum discordia exstinguatur neu alteri regnum contingat. His rebus cog- nitis senes tum afflicti hominis condicionem miseriti tum eo, quod Oedipus vindicem eius pagi se fore promiscrat, commoti deas sanctas, quarum sedem calcaverit, expiet et placet suadent. Qui cum quidvis facere paratum se esse dixisset, Ismena ab senibus, quem ad modum deae placandae sint, edocta rem persequendam suscipit. Senes autem iterum sciscitari incipiunt, quomodo Oedipus in hanc infandam miseriam inciderit. Is primo, ne flagitia sua proferat, deprecatur, sed pertinacia senum victus omnia exponit ita, ut tulisse se ea et quidquid perpetravisset inscium fecisse etiam atque etiam con- firmaret. Interea Theseus a viatore illo arcessitus adventat atque Oedipum, de quo multa antea audierat, primo aspectu agnoscit; mitibus verbis eum affatus, quam causam supplicandi habeat, interrogat; ullo modo si fieri possit, non ei se defuturum esse. Ita- que Oedipus se adesse dicit, ut corpus suum Theseo donet, quod, quamvis non specio- sum sit, commoda magna praebiturum esse; quae qualia sint, tum, cum moriatur et ab Theseo sepeliatur, manifestum fore. Demiranti Theseo, quod de supremo honore cogitet