5
rone monte ab Lai pastore expositum filii loco receperint. Iocasta re perspecta cum frustra Oedipum, ne longius perscrutaretur, oravisset, in regiam abiit seque suspendit. Oedipus autem nullius adhuc sceleris sibi conscius mox ab eodem pastore Thebano, qui et Oedipum infantem exposuerat et Laium Delphos proficiscentem comitatus erat, quanta scelera commisisset edoctus oculos suos ipse effodit et a Creonte petit, ut in exsilium se eiciat. Creon, qui Oedipo oranti, ut Thebis expelleretur, oraculum antea consulturum se esse promiserat, promissum aut neglexisse aut oblitus esse videtur. Itaque Oedipus Creonte regnante Thebis mansit. At nondum calamitates omnes hauserat. Nam Creon nulla quantum scimus re coactus Oedipum, quem, cum ira paulatim deferbuisset, domi suae vitam degere iuvabat, invitum Thebis eiecit neque filii, cum possent, patri auxilio vene- runt. Ita Oedipus sola Antigona filia comitante multos post errores Colonum pagum atticum non procul ab Athenis situm pervenit.— Haec quasi fundamenta sunt tragoediae, de qua disserere nobis propositum est.
Poeta Oedipum caecum senem aetate atque calamitatibus afflictum sordida veste et horridis crinibus una cum Antigona peragrantes inducit. Oedipus vitam suam miser- rimam conqueritur atque longo itinere defessus sedem, qua requiescere possit, requirit. Antigona ubi essent a patre interrogata Athenarum urbis muros se conspicere respondet; locum autem, ubi essent, sacrum videri. Sede comparata cum Antigona abire vellet exploratum, quo in loco consedissent, viator opportune appropinquat, sed quidquam respondere recusat, priusquam ex loco diris diis sive Eumenidibus sacro, quem calcare nefas esset, discessissent. Quo nomine audito cum Oedipus unquam se discessurum esse negaret, viator, qui Oedipum ex eo loco depellere non auderet, rem ad pagi in- colas se relaturum esse ait. Discedentem iam Oedipus revocat et multis precibus com- movet, ut caecum senem, quae forma imperii eius terrae et penes quem imperium sit, edoceat, quoniam senex satius audire volebat, in quam terram et in quos cives commoda- lis, qui ipsum recepissent, promissa redundatura essent. His exploratis Oedipus Theseum regem arcessi iubet magnorum commodorum spe excitata. Tum viator misericordia commotus Oedipo suadet, ut eo loco maneat, dum rem civibus pagi Coloni nuntiet, qui statuant, utrum eo loco manere possit necne.
Postquam viator abiit, Oedipus Eumenides implorat, ut propitiae ipsum recipiant neu Apollini adversentur. Eum enim, cum mala illa subeunda praediceret, omnium miseriarum finem fore confirmavisse, si multis post annis ad augustarum sanctarumque dearum sedem et hospitium venisset; ibi fatali vita Oedipum cessurum et illis, qui eum expulissent, multorum malorum, qui recepissent magnorum commodorum auctorem futurum esse; etiam signa mortis appropinquantis Apollinem indicavisse. Itaque, quoniam primum ad Eumenidum nemus venisset, persuasum se habere, non sine earum consensu eo se delatum esse. Dum Oedipus preces suas repetit et non solum Eumenidum sed etiam Atheniensium clementiam atque misericordiam implorat, senes Colonei a viatore vocati appropinquant. Oedipus, ut, quo animo senes essent affecti, videret, Antigona adiuvante in nemore sese abscondit. Senes autem frustra omnia circumspicere neque quemquam videre; peregrinum esse hominem credunt, quod incola eius regionis non usque eo in-


