4
plurimis et ut par est gravissimis rebus sibi constitit. Quas quomodo poeta finxerit, iam videamus.
Apollo Laio regi Thebano, si filium procreavisset, mortem ab eo filio praedixerat. Cuius responsi cum Laius aut immemor aut negligens filium ex Iocasta procreavisset, parentes periculum instans cauturi infantem pedibus perfossis et impeditis in Cithaerone monte exponendum servo tradiderunt. Infans autem miserandus a servo misericordia commoto pastori Corinthio deditus et ab eo rursus Polybo regi Corinthio eiusque uxori Meropae, qui liberis carebant, traditus et filii loco Oedipi nomine propter pedes tumidos imposito educatus est. Multis annis post cum inter convivium Corinthius vino ebrius subditicium eum esse exprobravisset, Oedipus a Polybo et Meropa, quos ad illum diem parentes suos esse credebat, parum de ortu suo edoctus est. Itaque clam Delphos profectus, ut Apollinem consuleret, de origine sua non modo non certior factus est, sed deus scelerum maxime nefariorum auctorem eum fore renuntiavit: matrem suam eum uxorem ducturum esse et ex ea gentem hominibus nefandam saturam atque patri vitam adempturum. Quae cum miser Oedipus audisset, quamvis magno Polybi et Meropae amore traheretur, quos etiam tum parentes suos esse arbitrabatur, Corinthum redire non ausus est. Forte eodem tempore Laius paucis comitantibus Delphos contendit. Cui Oedipus ab oraculo rediens in angusto trivio non procul ab Daulide sito occurrit. Neuter quis alter esset sciebat. Cumque Laius et eius auriga Oedipum de via submoverent, rixa orta Oedipus Laium atque comites eius occidit; unus effugit. Oedipus autem nescius, quem interfecisset, Thebas venit et eam urbem a Sphinge, quae tunc temporis rem Thebanam vexabat, aenigmate soluto liberavit. Cuius rei praemium Thebani sua sponte Oedipo regnum Thebanum et locastam Lai viduam obtulerunt. Nihil erat, cur ille donum oblatum recusaret; itaque Thebarum rex et Iocastae matris suae coniunx factus est. Per longum temporis spatium summa cum Thebanorum caritate regnabat et ab civibus maximis honoribus afficiebatur, cum subito pestis divinitus immissa urbem in summum discrimen adduxit. OQmnia lababant: segetes fallere, pecora et iumenta con- cidere, homines mori, feminarum partus deperire. In his summis miseriis Oedipus ut pater civitatis vigilantissimus Apollinis auxilio fretus Creontem Iocastae fratrem Delphos dei auxilium imploratum misit. Cui cum Pythia respondisset, si Thebani eum, qui Laium interfecisset, aut in exsilium misissent aut necavissent, futurum esse, ut urbs pesti libe- raretur, Oedipus cives Thebanos monuit, ut quacunque possent ratione interfectorem investigarent, atque Creonte suasore Tiresiam vatem accivit. Is ab Oedipo irritatus non solum patris occisi sed etiam, quamquam obscuris verbis, quae Oedipus non con- tinuo intellegeret, alterius sceleris a Pythia praedicti ipsum Oedipum insimulat. Vatem vere dixisse Oedipus mox sensit; angi et timere coepit, cum Iocasta consolandi causa Laium in trivio a latronibus interfectum esse narravisset. Tota autem res hoc modo patefacta est. Nuntius Corinthius illo die Thebas venit, ut de Polybo mortuo Oedipum certiorem faceret. Quo audito Iocasta, id quod iam antea fecerat, deorum oracula irri- debat. Sed Oedipus Meropa viva usque se timere dicebat. Vanum eum esse timorem nuntius ostendit, quoniam Meropa et Polybus Oedipum non procreaverint sed in Cithae-


