Aufsatz 
De Sophoclis Oedipo Coloneo / [Abhandlung vom Gymnasiallehrer Kegel]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3 9

Primo cum monstro illo exstincto a civibus Thebanis summis laudibus honoribusque tolle- retur, num quisquam felicior videri poterat? At responsa dei stabant et omnia aperta sunt. Oedipus, quanta scelera ab ipso commissa essent, cum cognovisset, priscis malis nova adiunxit. Ipse enim se oculis privavit et filiis diras imprecatus est. Cuius ex- secrationibus factum est, ut dissensione inter filios orta bello suscepto alter alterum occideret. Quamquam igitur plurimarum rerum, quae alicuius momenti sunt, in hac tragoedia mentio fit, tamen ubi Oedipus expositus et educatus sit et ubi cum patre convenerit, ut res sine dubio prioribus duabus tragoediis exhibitas commemorare Aeschylo non visum est. In illis autem tragoediis fabulam ab Aeschylo ita esse excultam, ut Oedipus apud Polybum regem adolesceret et educaretur, Schneidewin ex Aristophanis ranis(V. 1189 sqd.) demonstrasse mihi videtur. Quodsi Aeschylus et Sophocles hac in re inter se conveniunt, Aeschylus Oedipum non in illo trivio daulio sed in trivio ad Potnias cum patre congredientem finxit. Exstat enim scholion ad Oed. Reg.(V. 733) hos versus Aeschyleos continens;

3 9 ee arreur e*αμεν τιι ⁶⁶ον τοοmπmιον 1* 2 OXiσ εκε2εινοω τρ⁴⁶οdον, νᷣ συνποας 7 2 100 ν εαεκ2εμι ⁶ωμι Oτνέέ⁶ενν αέν⁴ναμνεν.

Quae si, id quod mihi quidem videtur, ad Oedipum et Laium in trivio congredientes referenda sunt, Laium apud Aeschylum non Delphos sed meridiem versus vel ad Boeo- ticum aliquod oraculum vel ad ludos visendos proficisci, Oedipum vero, priusquam Pythiae responsum tulisset, patri occurrisse apparet. Itaque Sophocles primus omnium illam fati ironiam quae dicitur finxit, cum Oedipus nefasta scelera a Pythia praedicta fugiturus in ipsa scelera irrueret.

Hoc fere quo vidimus modo, quantum nos quidem ex iis, quae ad nostram memo- riam pervenerunt, colligere possumus, fabula de Oedipo ante Sophoclem exculta erat. Sophocles autem tres tragoedias scripsit, quae ad mythum de Oedipo spectant: Oedi- pum regem, Oedipum in Colono, Antigonam. De tempore, quo eae tragoediae scriptae sint, nihil certi nobis traditum est. Hoc tamen inter omnes constat, primam Antigonam (aut anno 441 a. C., Ol. 84, 3 aut anno 440 a. C., Ol. 84, 4), tum Oedipum regem, postremam Oedipum in Colono scriptam esse. Quibus tragoediis cum Sophocles horrenda Oedipi eiusque liberorum fata descripserit, quid magis est consentaneum quam eas artissime inter se cohaerere? Sed cave credas illas eo modo, quo Aeschylus trilogias suas composuit, inter se coniungi posse. Aeschyli trilogiae vel tetralogiae cum uno eodemque tempore coram iisdem auditoribus spectatoribusque agerentur, ne in minimis quidem rebus ulla discrepantia ferri poterat. Aliter se res habet in Sophocle. IIlarum enim tragoediarum ad miseram Labdacidarum domum spectantium unamquamque arti- ficium per se ipsam esse ex temporum, quibus scriptae vel datae sunt, ratione appa- ret. Quapropter nihil est quod miremur, si Sophocles, quem unaquaque tragoedia singularem quandam ut ita dicam ideam persecutum esse inter omnes constat, ut poeta

suo jure res levioris momenti, prout res postulare videbatur, variaverit. Sed in longe 1*