2
Summa igitur horum versuum haec est: Oedipus patre occiso matrem suam uxorem qucit; sed statim post matrimonium initum dii sive per oraculum sive per vatem rem nefastam aperiunt. Quo facto Epicaste sese interemit, Oedipus vero Thebis regnare pergit. Quodsi ex matre liberos procreare non potuit, ex altera uxore Oedipum filios illos sustulisse sequitur, inter quos postea de império dissidium ortum est. Quae multa illa mala a matre eademque uxore Oedipo relicta fuerint, ex Homero cognosci non potest. Ad mortem Oedipi spectant, quae in Iliade(W. 679 et 680) leguntur:
[ιουεις ore On6αασν πννε dεονπιιτος 10me⁴⁶σαηο 2 1d⁴υs˙ενναα εε᷑ πμαἀνιπααςε svieα K⁶oνcs.
Quae verba cum dubitare non sinant, quin Homerus Oedipum Thebis mortuum esse statuerit, aut bello eum periisse aut ex illa funesta rupe sese deiecisse, qua immane olim monstrum tot praecipites dederat hospites, verbi deονιαι⁶τοο vis videtur indicare. Aristarchum propensiorem fuisse ad caedem in bellica expeditione intelligendam auctor est Apollonius(cf. Lehrs, de Aristarchi stud. Hom. pag. 104). Similiter atque Homerus Cinaethon vetus ille poeta Spartanus et Pherecydes Syrius rem finxisse videntur, quorum uterque Oedipum ex altera uxore liberos genuisse tradit.
Pindarum popularis sui memorem fuisse quid est quod cuique magis consentaneum videatur? In secundo carmine Olympio v. 38 sqq. haec de Labdacidarum fatis canit:
3
2s Odrren Sarswe 1ον εμοιος 08 Oνυνασννυνιεένοο, v s Iϑνπυν Ʒυνοε T.νάα⁴ᷣαασαον τμι⁴εςσςσεσꝓ. 7070 d“ de EOε 2mεαz oi εντ⁴e*μνοοvς»ενοςι deυον. T1*i†ν oJε εέεασασος sdυνπνιυντιι I——ouveizee.
Pindarus igitur primus nobis auctor est Laium Delphis, ne filium procrearet, responsum tulisse. Praeterea illa verba spectant ad Oedipum expositum et Laium a filio occisum et certamina, quibus fere tota Labdacidarum gens absumpta est. Alias Pindarus Oedipi, qui aenigma Sphingis solvisset, sapientiam laudat.
Aeschylus fata Labdacidarum tetralogia amplexus erat, cuius partes erant tragoe- diae Acuos, Ololnoue, Enrrd end Oics et drama satyricum xooiνε. Ex illa autem tetra- logia, qua, cum anno primo Ol. 78 doceret, primas eum tulisse proditum est, una tra- goedia, quae Errd entl Oucs inscribitur, superest. Quare cum eae potissimum tragoediae perierint, quae fata Oedipi usque ad eius mortem continent, pauca sunt, quae facultatem Aeschyleae rationis in mytho Oedipodeo excolendo cum Sophocle comparandae nobis faciant. In illa autem tragoedia Aeschylus virgines Thebanas pulcherrimo cantico, quod legitur v. 720 sqq., fata Labdacidarum conquerentes et deplorantes facit. Laius, cum Apollo ter respondisset eum nulla stirpe relicta urbem servaturum esse, malis adhor- tationibus commotus Oedipum procreavit. Oedipus autem non modo patrem interfecit, sed etiam Sphinge interempta matrem suam uxorem duxit et ex ea liberos progenuit.


