De Sophoclis Oedipo Coloneo.
D. tempore, quo Sophoclis tragoediae, quae supersunt, scriptae sint et quid con- silii in singulis poeta secutus sit, cum in plurimis earum aut nulla aut non ita magna sit dissensio, in Oedipo Coloneo adhuc viri doctissimi vehementer inter se discrepant; cumque exsistant, qui Oedipum Coloneum perfectae atque omnibus numeris absolutae tragoediae exemplar esse censeant, non desunt, qui eam aut iuvenilis aut ingravescentis acetatis vestigia prae se ferre contendant. Quae cum ita sint, quid de Oedipo Coloneo statuendum mihi videatur, explicabo remque ita instituam, ut primum de ratione, qua Sophocles mythum de Oedipo excoluerit, tum de consilio et tempore, tertio loco de pulcherrimo illo chori cantico dicam, quod legitur v. 668 sqq.
Ac primum quidem si mythum, quo tragoedia nostra continetur, spectamus, non aliena esse videtur quaestio, qualem Sophocles mythum de Oedipo a prioribus poetis acceperit. Immo vero ita diiudicare poterimus, quae in mytho excolendo ad Sophoclem revocanda sint, quibus cognitis etiam de Sophoclis ingenio et arte in rebus fingendis atque excolendis diiudicare posse nobis videmur.
In Homeri carminibus fata Oedipi ita commemorantur, ut eo tempore, quo Homeri carmina composita sint, fabulam de Oedipo pervulgatam fuisse manifestum sit. In nekyia v. 271 sqq. Homerus Ulixem haec narrantem facit:
1ενρασ τε⁶ινιd 6ν, 2u2 Hνeοντν 1eε᷑α εονον οεᷣεer didνοαι—νο‿ Vnααενmᷣ u d ασιο εsevaoisas — 2 2) 2 2 7 vnde ‿†α d ασOπάνσαα εοο—ϑεέσσ ἀe ⁴ϑρυμισηοισσσ. 214 6½ 1 2 0 7 1 4 277, 7T. 20. cd⁴. ˙nb1d ⁸y Oun oAundiν oαeπκασ 1dονν /— 2 7 1
Ka, ο⁴αει †‿υμαα Sεκαυ ⁶οςσ dυ 5ονιαe*ς 1)& s= eie Aidcoο ‿⁴αριαο ⸗νρυάσιοσο Gαeρκνέν Sοςeνσο dπσν dg dpnd0 201,oL, dxei xονμαεν. 1 d dlyec dun dntoα oAAd 2⁴έeιν, goæQ ε Aντος εᷣορσσυες εeέιεεεοισσι.


