Aufsatz 
De Thesei synoecismo / von Theodor Kausel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

Pedii, cuius fertilitas maxime sit idonea ad exornandos milites gravis armaturae. Iam Argadenses, quos non agricolas, sed opifices existimet, in Paralia ponit, Aigicorenses in montibus Diacriae.

Hanc explicationem ob eam imprimis causam magis mihi placere fateor, quod, si eam probaverimus, facilius intellegemus, quomodo rerum atticarum commutationes eo, quod subseque- batur, tempore factae sint, ad quas breviter exponendas iam accedamus.

Tum enim, cum Thesei synoecismo Attica in unius civitatis formam redacta est, quattuor hae tribus, quae usque ad id tempus nihil aliud erant, nisi naturalis quaedam Atticae partitio, in rebus publicis valere coepisse mihi persuasum esti), et tum demum tribus in phratrias et gentes dispertitas esse. Ex tribubus autem profecta sunt, ut videtur, etiam tria corpora Eupatridarum, Demiurgorum, Geomororum, neque hactenus quidem ita absona videtur Plutarchi traditio, a Theseo demum tria haec corpora instituta esse. Atque eo modo haec exorta esse suspicabimur, ut Eupatridae nempe, quamquam ex omnibus tribubus proficiscebantur, tamen haud scio an praecipue Geleontes et Hopletes fuerint, qui multos agros possiderent; Geomoros censebimus profectos esse imprimis ex Aigicorensibus, Demiurgos ex Argadensibus. Nemini igitur non appariturum esse puto, me urgere velle, huic quoque rerum atticarum progressui significationem a potiori indendam esse. Ac porro quidem a vero non aberrare videmur, si Haasii ²) sententiam secuti statuimus, etiam tres illas factiones, quas Solonis temporibus in Attica viguisse satis inter omnes constat, Pedieos, Paralios, Diacrios cum illa, quam antea nuncupavimus, partitione, con- iungendos esse, dummodo hos quoque ita intellegamus, ut Pedieos praecipue Eupatridas, Diacrios praecipue Geomoros, Paralios praecipue Demiurgos fuisse dicamus; nam Eupatridas etiam inter Paralios et Diacrios fuisse, eo apparet, quod Paraliorum dux fuit Megacles am- plissima Alcmaconidarum gente ortus, Diacriorum Pisistratus Philaidarum familia non minus no- bili natus.

Pristinum igitur Atticae statum puto fuisse hunc:

Vetustissimis temporibus Attica incolebatur in urbibus sive vicis, liberis quidem neque inter se coniunctis. Altera partitio et naturae terrae et vivendi modo incolarum conveniens et eadem intellegi potest vetustissima, sed tum demum ad res publicas aliquantum valuisse videtur, cum loco opportunissimo tota Attica ita contracta est, ut Athenae metropolis totius Atticae fierent. Quo in synoecismo tria quidem corpora facta sunt, sed pristina in quattuor partes distributio retinebatur, quamquam singulas tribus post synoecismum non eo modo, quo antea, separatas habitasse manifestum est. Scimus, eas a Clisthene sublatas cessisse distributioni in decem tribus, quae cum populari ratione Atheniensium magis congruebat.

Pristinarum urbium singulas urbano quodam synoecismo coisse verisimillimum est; itaque Wachsmuthio concedemus, priorem urbem Athenas, quae Thesei synoecismo postea metropolis terrae facta est, urbano synoecismo coloniarum diversarum gentium exortam esse. Sed duo hi synoecismi accuratissime sunt discernendi.

1) cf. Kuhn p. 70, Haase p. 94. 2) cf. Haase p. 94.