Aufsatz 
De Thesei synoecismo / von Theodor Kausel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

sermone hominum posteris tradita erant neque ad nostram aetatem pervenerunt, an ipse statuerit. Ut illud verum sit, ea re efficiatur, ut Thucydides aut illam traditionem omnino' cognitam non habuerit, quod tamen mihi quidem non probatur, aut licet habuerit, repudiaverit.

Cum hae causae nos commoveant, ut numerum XII reiciamus, tum commovet quod perdifficilis et perobscura quaestio de quattuor tribubus ioniis huc spectat. Non meum est hoc loco istam quaestionem accuratissime inquirere, sed cum totam disceptationem satis notam esse ponam, satis habeo summatim ac brevissime meam sententiam explicare. Docuerunt me imprimis Schoemann ¹), Haase ²), Kuhn ³), Philippi).

Non dubium est, quin quattuor tribus ioniae, quibus nomina sunt Iεlevree, Aoydeis, Aiyοαοοε, Onlnres, vetusta sit divisio Atticae, quae tamen primitus ad res publicas omnino non pertinet. Jam etymologia, quae vocatur, nominum cognoscimus, quattuor diversa negotia significari. Pono singulas tribus separatas habitasse, ex quo effici cogique potest, ut tribus non fuerint corpora, quae nos dicimusKasten, sed referenda sunt nomina id quod vult Schoemann ad eos, qui plurimi quidem negotium quoddam naturae loci, quem incolebant, conveniens gerebant, sive ut Kuhnii explicationem) sequamur illis nominibus est signi- ficatio a potiori. Ut igitur singularum tribuum sedes fuisse seiunctas ac separatas velimus, non alienum videtur, eas connectere cum geographica quadam partitione Atticae, quae ex natura huius terrae pendens quattuor ostendit partes, quarum nomina sunt haec: Acte, Mesogaea sive Pedion, Paralia, Diacria.

Quamquam viri docti in distribuendis tribubus non consentiunt. Geleontes sane omnium fere consensu in Acte collocantur, sed in ceteris dispertiendis duae imprimis diversae sunt sententiae. Alteram defendunt Duncker), Schoemann), Philippi s), alteram Haase), Kuhn ¹⁰).

Duncker cum Hopletes circa Marathonem, Argadenses circa Eleusim, Aigicorenses in regionibus montuosis habitavisse arbitretur, dividit Diacria inter Hopletes et Aigicorenses, Pedium tribuit Argadensibus. Eandem fere viam ingressus est Schoemann, qui Argadenses collocat in Pedio sive Mesogaea, Hopletes in litore ad Euboeam verso, Aigicorenses in montibus finitumis; dispersit igitur hic vir doctissimus et idem Diacria inter Hopletes et Aigicorenses. Puto omnes, qui hanc sententiam probant, imprimis commotos esse fabula illa, quae Xuthum in Atticam im- migrasse et ab Erechtheo Tetrapolin in Diacria sitam accepisse tradidit. Hopletes enim intel- legendos esse eos, qui immigravissent, consentiunt illi viri docti, quorum sententias Philippi quoque probat atque accuratius illustrat.

At Haase fabulam illam in diiudicandis tribubus minoris esse momenti arbitrans, alteram nobis ostendit rationem explicandi, cum dicat non esse dubium, quin Hopletes fuerint incolae

1) Griechische Altertümer.

2) Athen. Stammverfassung.

3) Ueber die Entstehung der Städte der Alten.

4) Beiträge zu einer Geschichte des attischen Bürgerrechts. 5) p. 66.

6) III. p. 60. 429.

7) p. 328.

8) p. 270 sqd.

9) p. 72 sqd. 94 saq.

10) p. 65 sdq.