19
Ac primum quidem de Philochori sententia disputemus Cum in illo loco Strabonis ipsum Philochori nomen exstet, Haasii ¹) sententia quamvis sit sagax, tamen satis dubiosa est, qui verum Philochori iudicium verbis Etymol. Mag. potius quam a Strabone traditum esse vult. ²) Quamquam minoris momenti mihi tota haec quaestio videtur esse, cum nemini senten- tiam quam defendit Philippi ³) probanti persuasum non sit, omnes fontes, qui duodecim urbes dicunt, ad Philochorum esse referendos; neque enim ullius earum traditionum, quas supra protuli, origo Philochori aetate antiquior est. ⁴) Eius igitur traditionis, quae Atticos duodecim urbes pristinis temporibus incoluisse docet, auctorem Philochorum esse contendo Quae cum ita sint, a vero abhorrere videtur), Plutarchum in describendo synoecismo pendere ex Philochoro, quippe cum duodecim urbium illum mentionem facturum fuisse manifestum sit. Immo vero supra demon- strasse mihi videor, Plutarchum hic ad Thucydidem se applicavisse.
Itaque ei traditioni, cuius auctorem Philochorum esse putamus, opposita sunt illa, quae Thucydides et alii scriptores tradunt. Et tradunt hi quidem mea sententia eadem. Nam post- quam Kuhn) quid intersit inter 16 71 et 26⁴αας, optime exposuit*), Philippio ⁸) nequeo assen- tiri, qui loco illo Isocrateo propriam traditionem contineri iudicat.
Duplex igitur est traditio: Philochorus docet, duodecim urbes Atticae fuisse ante syn- oecismum, Thucydides simulque Isocrates, Plutarchus, ceteri fontes numero XII neglecto me- moriae produnt, Atticam ante synoecismum separatis civitatibus, quarum naturam supra cogno- vimus 9), inhabitatam esse, sive singulis his partibus nomen z2αμαασς, sive 16 εεςᷣ indimus.
Quarum traditionum hanc esse veram, mihi quidem persuasum est. Nam ut hic praeter- mittam, quod duodecim illae urbes nullo modo coniungi possunt cum iis, quae de ioniis tribubus, quas vocant, et veteres scriptores tradiderunt et nostri viri docti coniectaverunt ¹⁰), numerus, qui est duodecim, omnino magnas habet suspiciones. Nam hunc summis in deliciis Graecorum fuisse quis est qui neget? Itaque semper nobis diiudicandum est, utrum ad veras res iste numerus referendus sit, an consilio cuidam vel arbitrio debeatur. Duodecim erant superiores dii olympici, duodecim phratriae discernebantur, duodecim urbes ioniae erant et in Aigialea et post migra- tionem in Asia(Herod. I. 145: foxéoαασ eꝛ mt⁴ sdυιdενκα—οας T011⁶όόα ου˙ owes 2lꝛ οd 8dεννοωσσ ηεννασςσ*εοσsεςσασςνμα oνde slveren, ört aad ce e„ IIeAOnοννσφς ννεον dουυd:εαα*νmφυν‿νταν 1εκα, 2dταα mQέεέο ννidzαντ τόνν εεεsαντοννυνυασα dνυ³dεν εοντ 1εεααν.. Tœνυπι συυdααα μςεα 1xαν εσπι εα zire e lνον πmάστοGοτν⁴ ⁷ lvexev aal l Twee du⁴deα n0 24αςmoQκ☛ισυοι⁶ασπιο..) Itaque assentior Gilbertio ¹¹) et aliis opinantibus numerum XII ad arbitrium constitutum esse, fortasse ab Atthidum scriptoribus, quorum in numero Philochorus summum obtinet locum, sive antea. Nam dubium esse potest, utrum Philochorus sententiam suam hauserit ex iis, quae
1) Abbandl. der hist. philol. Gesellschaft in Breslau 1857. p. 72.
2) cf. Kuhn p. 54 sqgq.
3) p. 256 sqd.
4) p. 258.
5) Aliter indicat Gilbert p. 204.
6) p. 188 sqq. cf. ea quoque, quae Gilbert p. 202 sagaciter exponit. 7) cf. ea, quae supra p. 5 dicta sunt.
8) p. 234. cf. ceterum p. 256, ubi Philippi haec profert: Ungefähr dieselbe Auffassung treffen wir bei Pseudo-Demosthenes und Isokrates etc.
9) cap. I. 10) cf. Haase p. 72. 11) p. 205. 3*


