17
nulli scriptores Erichthonium illum fabulosum Panathenaea instituisse proferunt ¹) neque minus Plutarchus nomen illorum sollemnium iam initio Panathenaea fuisse videtur arbitrari, tamen puto, festis illis diebus initio nomen fuisse Athenaeis. 2) Et celebrabantur haec Athenaea in honorem Minervae deae, patronae et quasi tutelae, id quod intellegere possumus ex ordine cele- brationis summum gradum consequentis, ubi crocea vestis deae in aedes eius summa in arce sitas pompa sollemni ferebatur. Cum autem per Theseum cives totius Atticae in unam civitatem congregati essent, cum omnes Attici facti essent Athenienses, quae antea urbis, iam totius terrae facta est dea, quo facto iure illa sollemnia Panathenaea appellari poterant. Hactenus igitur ea cum synoecismo quodammodo cohaerere quamquam nemo infitiabitur, hoc tamen profecto pro- bari non potest, in memoriam synocecismi ea esse celebrata.
Cap. III.
Posteaquam primo huius dissertatiunculae capite Thucydidis de Thesei synoecismo iudi- cium exposuimus, deinde altero id quod Wachsmuth de fide Thucydidis synoecismum descri- bentis protulit iudicavimus, iam sequitur, ut ceterorum quoque fontium ratione habita brevi di- sputemus, quomodo Thesei synoecismum factum esse verisimillimum sit. Prius autem, quam hanc quaestionem explicare coner, liceat mihi pauca addere de persona illius viri, qui auctor synoecismi fuisse dicitur. Theseum quidem tradunt et Thucydides et alii scriptores Atticam in unius civitatis formam redegisse. Atqui recentiore tempore multum disputatum est, utrum The- seus vere vixerit necne. Is profecto neque unquam vixit nec verus homo fuit, cuius vitam Plutarchus describit, cum Theseum, quem Atticae Heraclem iure ac merito appellant poötae, de civibus suis optime meritum urbem a portentis liberando, confuderit cum eo, quem Thucy- dides quoque conditorem civitatis atticae praedicavit. Illum sine dubio fama procreavit, hic fortasse dignus est, qui verus homo putetur; nam synoecismus ille totius Atticae fieri non po- test ut casu quodam vel natura perfectum sit, sed, quod is accidit illis temporibus, quibus po- pulus in rebus publicis non nimis progressus erat, eius naturam facilius cognoscere poterimus, si statuerimus, synoecismum profectum esse a viro, qui αrd τ⁷ν ᷑νυνειναια εα deυνυασds factus est. Neque enim quisquam diffitebitur, non solum summa prudentia opus fuisse ad percipiendum magnificentissimum synoecismi eventum, sed etiam vi ac potestate, ut gravia ad effectum duce- rentur consilia, quibus multos alios aliis causis obluctatos esse luce clarius est. Ob eam autem ipsam causam etiamsi fortasse Creutzer ³) a vero non aberrravit, cum nomen Thesei a verbo 9ε αli derivandum esse satis magna cum audacia suspicetur, ea re, opinor, nullo modo efficitur, illud nomen omnino certum hominem non significare, sed quasi symbolum esse temporis spatii cuiusdam, quo res Atheniensium forma civitatis definita in novum quendam ordinem dispositae essent. Fortasse nomen, non homo in dubium potest vocari, sed ne hoc quidem satis iusta causa; nam multa nomina propria Graecorum transmutatam habent significationem. Accedit quod illa etymologia, quae vocatur, omnino pro experto putari nequit. Ceterum nominis pro- fecto minima ratio habenda est, hoc est caput, ut a vero et certo homine illum Thesei synoe- cismum, quem vocant viri docti, profectum esse profiteamur.
lam cum redeam ad ea, quae supra initio capitis proposui, omnes, quos novi, fontes perlustranti statuendum mihi videtur, duplicem esse traditionem in describendo Thesei syn-
1) cf. Hermann, gottesd. Altertümer. 1) cf. Curtius, griech. Gesch. I. p. 274. 2) Symbolik IV. p. 269.
—


