16
originem quod Dores Athenis recepti temporibus ipsorum migrationis suo Apollini Metagitnia egissent. Sic autem explicans prorsus reicit, quod tradit Plutarchus ¹), nonnullos Melitta pro- fectos Diomeae consedisse. Sed ut Plutarchi traditioni aliquam fidem habeamus, ea re nequa- quam efficiatur, Athenienses hos dies festos in memoriam urbani synoecismi egisse. Merito enim C. Fr. Hermann ²) in medium profert, huius mensis nomen etiam Coe inveniri in verbo IIercyelruos ideoque originem eius ab Attica sola ductam dubium movere.
lam ut hanc quaestionem ad finem perducam, Wachsmuthio assentiri nequeo docenti, in honorem urbani synoecismi Metoecia, Panathenaea in memoriam Atticae in unius civitatis formam redactae celebrata esse, quoniam nimirum illae duae opiniones omnino concidunt, si quidem Thucydidi credimus, quem iam supra intelleximus Thesei synoecismum actionem ad res publicas pertinentem tradidisse.
Atque porro quidem quaerimus, num omnino Panathenaea cum Thesei synoecismo coniungenda sint, id quod multi suadent. At merito profecto dubiosissimum esse mihi videtur, rene vera in memoriam eiusdem rei duo diversi dies festi celebrati sint. Panathenaea ve- tustissima esse testimoniis satis certis confirmatur. Atque etiam satis constat, discrimen esse inter Panathenaea minora, quae vocantur et maiora quinto quoque anno celebrata. Et Momm- senium ³) secuti credimus maiora a Pisistrato demum exornata esse, et id quidem eo modo, ut quinto quoque anno minora ad maiora amplificata sint hoc consilio, ut Athenis quoque solemnia eius modi celebrarentur, quae magnificentia ac maiestate ceteros ludos quinquennales, velut olympicos aequipararent. Quem ad finem Pisistratus illa solemnia denuo constituit, quae ex vetustissimis temporibus celebrata esse verisimile est. Neque enim quidquam nos impedit, quo- minus Plutarcho credamus Panathenaea a Theseo instituta esse docenti. Quod quamquam con- cedo, repudianda tamen nihi videtur eorum opinio, qui Panathenaea cum synoecismo ipso apte cohaerere dicunt. 4) Neque Plutarchi quidem haec est sententia, quamvis nonnulli viri docti velint. Nam Plutarchi ⁵) verba: z*ν ε 11 Q ñ4A91ναάο mττι⁴ιοοmπηοεσσε εα laνένοννναυιι υσα aroinde zoα nihil aliud exprimere videntur nisi hoc,„Theseum Panathenaea, quae iam erant, solemnia omnibus communia reddidisse.“ Quae traditio mea opinione ad explicanda Pan- athenaea haud inanis est. Erant solemnia Minervae, ab omnibus Atticis celebrata in honorem illius deae, quae erat patrona urbis, quae Periclis temporibus magnificentissimis templis pulcherri- misque statuis honorabatur, quae Atticae optimum praeclarissimumque donum, oleam, largita esse dicebatur, quae idem nomen atque urbs ipsa ferebat. Quocirca Panathenaca proprie erant Athenae sollemnia, 1oννααα. Itaque a vero non abhorrere videntur verba Paus. Cε. uu EIAd⁴do VIII 2: 10Qmw⅙„⁴ο τς‿hõRkά⸗ν Aνναι oιeοωια—ν‿ Hνανονᷣμαια dε᷑ εκνα*φ‿ασνιεmπ O„Gαέισσς, re ν ꝓνννπσυν sτενν σeυedeydνον si 1αeν αeC ⁴νιιν ααν. Neque enim profecto videtur esse, cur respuamus hanc traditionem, qua quid ipsi Athenienses posterioris temporis de gravissimis diebus festis suis cogitaverint explicari manifestum est. Itaque quamquam non-
1) de exil. 6. cf. Hermann G. A. 55, 2.
2) Gottest. Alt.§. 55.
3) Heortol. p. 116. sqq.
4) Ut hic Wachsmuthii sententiam silentio praetermittam, aliorum virorum doctorum opiniones reicio, qui Panathenaea cum Synocciis plane confundunt, velut Hüllmann, Anfänge der griech. Geschichte p. 144. Ilgen, de tribubus atticis p. 65.
5) Thes. 24.


