11
mayvit, confestim dicit„demorum antea separatorum ad communem polin congregationem simal factam esse mutationem iurum et civilium et publicarum; nam antea singulas civitates suo quamque regi oboedivisse, postea communem dominatum esse regem.“ Statim quaeremus, quosnam demos W. spectet, utrum eos, qui in posterioris urbis regione urbano synoecismo con- tracti erant, an totius Atticae demos, qui postea in unius reipublicae formam redacti erant. Si illud accipi velit W. ¹), opinio eius sit haec„in urbana regione Athenarum complures reges simul regnasse et postea unum regem urbis Athenarum fuisse. Quo concesso quando in unam rempublicam contracta sit Attica W. silentio praeterisse dico. Atqui in posterioribus libri sui partibus W. de Thesei synoecismo tamquam de Atticae congregatione agit et id quidem ea ratione, quasi vero in iis, quae antecedunt, satis pertractata sit. Itaque hoc loco aut lacuna exstat argumentationis, aut,— quod mihi quidem videtur verisimilius,— Wachsmuth, cum opinionem suam demonstrare studeret, non satis accurate ac diligenter hanc rem pertractavit.
lam dicendum erit de iis, quae reperiuntur in p. 456:„während der Gesammtcharakter des Synoecismus, wie ihn Th. darstellt, seiner absoluten Benennung in ihrem eigentlichen und naturgemäßesten Verstande nicht wohl entspricht, so kommen mit dieser die zuletzt angeführ- ten Daten vortrefflich überein.“ Respicit enim W. mutationes urbanas, quas totius Atticae illa contractione perfecta accidisse tradit Th. Repudiatis igitur iis, quae Th. tradit, opinatur W., quod Athenae in alias quoque partes atque in meridem, ergo ea ratione auctae sunt, ut acro- polis paulatim quasi centrum quoddam urbis factum sit, non effectum esse tota Attica a Theseo contracta, sed urbano, qui iam antea accidisset, synoecismo. Atqui mea quidem sententia hoc loco nobis non licet hanc opinionem viri docti quamvis sagacem gravi testimonio ex antiquis tem- poribus conservato praeferre, cum praesertim variae causae, ut Thucydidem sequamur, nos cogant. lam supra enim(Cap. I) Thucydidis verba interpretans exposuisse mihi videor, naturam tulisse, ut ipsamet hac Atticae in unam civitatem contractione Athenae in dies magis augerentur et opibus, auctoritate, potentia crescerent.
Sed W. Thucydidis de auctis Athenis descriptione reiecta ac repudiata nimirum coactus est in reprehendendo Thucydide ultra procedere. Sic enim pergit exponere:„Der der Synoekienfeier zu Grunde liegende Synoecismus ist verschieden von der staatlichen Einigung Attica's, die in den Panathenaen gefeiert wurde.“ Atqui Synoeciorum celebratio, id quod W. ipse contendit, imprimis ac plane certa est. Agebantur enim Thucydidis temporibus Synoecia in memoriam Atticae contrac- tionis. ²) Neque dubium est, quin Th., si Panathenaeorum celebratio cum Atticae in unam civitatem contractione cohaereret, hoc prolaturus fuerit; nam hic illa conclusio ex silentio, quae supra ³) repudianda mihi videbatur, mea sententia omnino valet neque profecto infringi potest, cum dies festi, in quibus agendis Athenienses pristina stricte observantes perseveraverint ac sibi constiterint, normam regulamque satis certam praebeant, qua iudicemus. Quae vis ac significatio esset alicuius sacri, haud facile effugere poterat Athenienses, qua de causa iure, opinor, nobis licet arbitrari, Thucydidem, si Panathenaea fuissent respicienda, respecturum fuisse. Atqui
1) et profecto id colligi videtur posse ex verbis his brevi post exstantibus p. 458: die für die Stadt- geschichte wichtigste Folge eines Synoecismos, das heißt die Machtzusammenfassung, welche an dem zur Beberr- schung des attischen Pediums günstigst gelegenen Punkte eintrat, und so die spätere Entwicklung Athens zur Centralstadt Atticas im Keim in sich trug.
2) Thuc. II. 15: 7 εννοlνα εε εzνεεννοωι‿⁴⁴ειυηα‿οιεντι ν ũ hᷣ mϑέκνς ⁹οτmπν ϑρνμοωειν π⁶̈οσ
3) p. 10. 2*


