Aufsatz 
De Thesei synoecismo / von Theodor Kausel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

nobis persuasurus videator, ut credamus, urbem ab acropoli praecipue ad meridiem spectantem non esse vetustissimam urbis partem, tamen non multo post Wachsmuthium quoque aliter iudi- care docemur.

Nam hic vir doctissimus, postquam ¹) Athenienses in finibus urbanis antiquitus diversis ac separatis locis habitavisse mea quidem sententia sic probavit, ut omnibus profecto persu- adeatur, sub finem explicationis2) repente nos docet, Thucydidis de veterrimis Atticae rebus sententiam, quamquam cum Wachsmuthii opinione non consentiat, tamen ne contrariam quidem esse.Denn(ait W.) wir haben ja wirklich neben der Burg eine Bewohnung der Stätten nördlich und südlich der Kallirhoe anzunehmen..

lam sequitur, ut pauca addam de illo, quod W. paulo post scriptori nostro exprobrat, cum dicat: ³)vor allem aber geht bei diesen Betrachtungen Thucydides von der Grundanschau- ung aus, daß Athen von Anfang an eine einheitliche Stadt gebildet habe Defendendus cnim mihi videtur Thucydides, quasi vero hic perversam istam sententiam sibi suppositam vere pronuntiet. Neque enim quidquam de hac re profert, nisi quod opinatur, priore tempore Atticos habitavisse 7ι⁴ απsεις, quas intellegendas esse docet Th. civitates Ioνταυνε⁴ τει ονοννα habentes, ita ut Kuhn recte exponere mihi videatur, cum aequaliter iura publica ab iis exercita esse conten- dat.¹) Hae oels cum per totam Atticam dispersae ac dissipatae essent, una exstructa erat eo loco, quo postea urbs Athenae sitae erant. Nam ex eo, quod Th. non tradit, istam urbem in regione Athenarum, quae postea erant, sitam diversis nationibus congregatis atque contractis exortam esse, nullo modo, opinor, effici et colligi potest, ut ea sit Thucydidis sententia, illam urbem antiquitus fuisse unam neque unquam separatam. Unaquaeque nimirum urbs, id quod W. ipse recte explicat, orditur synoecismo quodam. Complures enim gentes initio habitabant separatae neque ullo vinculo iunctae; sed homo oον τον, ut ait Aristoteles, mox cum vicino ad societatem quandam coibat sive naturali quadam hominum quasi congregatione, sive maioris securitatis studio compulsus; denique colonias separatas in Athenaram urbis regione aliquando urbano synoecismo coisse et unam ex illis urbibus factam esse, quae postea altero illo synoecismo ad res publicas pertinente contractae sunt, nemo fortasse infitiabitur.

lure W. inter urbanum illum synoecismum et hunc ad res publicas pertinentem poste- riore tempore factum satis magnum interesse temporis spatium arbitratur. Quo concesso nihi- lomagis intellego, quo iure W. his rebus, quas vere factas esse nemo diffitebitur, ita utatur, ut aggrediatur Thucydidem, quamquam is de urbana contractione prorsus tacet et de ista tantum urbe, quae postea eo ipso loco exstructa erat, fusius loquitur.

Tamque, ut rem porro tractemus, veniendum est ad singula, quae W. in describendo synoecismo minus dilucide videtur disseruisse. Nam etiamsi in iis quae antecedunt, genera- liter Wachsmuthio concessimus, verum discrimen esse inter priorem synoecismum urbanum et posteriorem contractionem ad res publicas spectantem, tamen singula persequens nonnullis argumentationibus me assentiri non posse fateor.

Wachsmuth enim postquam discrimen esse inter istos synoecismos contendit simulque haud ita parvum temporis spatium praeterisse ab urbana contractione usque ad alteram affir-

1) p. 387 445. 2) p. 446. 3) p. 385. 4) p. 189.