Aufsatz 
De Thesei synoecismo / von Theodor Kausel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Cap. II.

Wachsmuthii libri, quem modo protuli, quarta pars, quaeStadtgeschichte inscribitur, initio exhibet iudicium descriptionis Thucydideae, qua iudicata vir ille doctus sibi persuasit, in Thucydidis explicatione non traditionem ex veteribus temporibus conservatam contineri, quae iam Thucydidis auctoritate confirmetur, sed opinionem huius scriptoris, quam ipse critica ratione demonstrare conetur, id quod colligi possit ex verbis zeᷣαριον σει). Wachsmuth igitur arbitratur totum caput XV opinionem Thucydidis esse, non argumentum antiquitus traditum. Atqui alio loco libri sui ²) W. dicit:so stimmen die einzelnen Züge der Tradition, wie sie bei Thucy- dides vorliegt, nicht zu einander. Sed haec verba minoris esse momenti videntur, nam magis inclinat animus, ut arbitrer, vituperandam hoc loco dictionem non satis accuratam, quam Wachs- muthium opinionem ei, quam antea pronuntiavit, prorsus contrariam proferre. Omnino autem totam argumentationem huius viri docti non esse verisimilem opinor. Sane ex verbis Tενειm,⁵³οο d? cognoscimus opinionem argumentis fulciendam nobis propositam esse. Quae tamen sit opinio, optime profecto colligi posse arbitror ex causis, quae ad fulciendam sententiam proferuntur. Et proferri tres causas iam supra dictum est: ac primum quidem et in arce et in iis partibus ur- bis, quae imprimis meridiem spectant, vetustissima esse sacra ibique esse fontem dulcis aquae Callirhoen, denique acropolin antiquitus usque ad Thucydidis tempora zcν soxν polin nomi-o natam esse. Atqui tribus illis causis haud dubiis neque incertis luce clarius est nihil probari nisi quod Thucydides his verbis exprimit: 10 ³ε τ6 roτον πν/hM9*νςα 1»d O50α ι ισ 7), τ νmπν ατάν*εος mτον ειμ‿ιοσταα εμε⁵εέιιαινο Haec est opinio Thucydidis causis confirmata, sed initio capitis usque ad verba sστν ννμάοςεν 1μ⁶ονσον, quibus synoecismus describitur, non opinio exstat, sed traditio quamvis eritice iudicata, ut postea videbimus.

Sed causarum quoque istarum, quas Th. ad opinionem fulciendam in medium protulit, duas quidem W. impugnat ac reprehendit. Quod cum faciat vir ille doctissimus, quamquam tertiam causam non modo non improbat, sed gravissimam iudicat, imprimis primae isti causae occurrit. Jam ea quae contra dicuntur consideranti credendum est, Wachsmuthium ratiocinari praeter acropolin urbis regionem praecipue ad meridiem spectantem non esse partem vetustissi- mam. At W. non ita ratiocinatur, sed postquam Thucydidis de acropoli antiquissima urbis parte iudicium situ sacrorum vetustissimorum prorsus demonstrari ac probari concessit, sic expli- cat:Gilt aber dasselbe auch für die südlich der Burg gelegenen? Numquid hoc dicit Thu- cydides? Minime vero et Wachsmuth ipse sibi respondet, quippe cum paulo post interpretetur dicere Thucydidem regionem praecipue ad meridiem spectantem et demonstrare suam sen- tentiam eo, quod vetusta sacra magis(udινν) in hanc regionem versus sita esse proferat. »Thucydides kannte also andere, nicht minder alte, die in anderen Teilen der Stadt lagen, nur minder zahlreiche, colligit Wachsmuth. Sane hoc concedemus; quod tamen cum faciamus, numquid infringitur Thucydidis sententia, ibi vetustissimam esse urbis partem, ubi pleraque inveniuntur sacra vetera? Nonne verisimile est, fuisse nonnulla quidem sacra quamvis pauca extra loca primum inhabitata, cum praesertim nobis sint respicienda nulla alia nisi proxime aedificata et in finibus posterioris urbis Athenarum sita?

Sed iam videamus quaenam vere sit Wachsmuthii sententia. Qui cum doceat: ³) Genügen diese Gründe, die Thucydides anführt, für die Folgerung, die er zieht? quamvis

1) p. 384. 2) p. 456. 3) p. 314. 2