Aufsatz 
De Thesei synoecismo / von Theodor Kausel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

urbi praestant. Quid hoc sit, haud difficile est dictu, si quidem id praecipue respiciendum est, quo neglecto res publica stare non potest, scilicet tributum omnesque alii modi solvendi pe- cuniam. Quo fit, ut Svyzedetv, cum primitus tributi pendendi notionem habeat, postea omnino significet:rei publicae civem esse contributum. Itaque sie fere Thucydidis locum inter- pretandum esse puto:urbs Theseo vivo magis magisque increvit, cum omnes Atticae incolae in eam contributi essent et ut cives tributa aliasque publicas pecunias conferrent; nam opes divitiaeque sunt quasi fundamentum, in quo potentia et auctoritas cuiusvis civitatis posita sunt. Sane et alias causas credimus effecisse, ut Athenae tam celeriter expanderentur, cum ita quoque nimirum verba dleεeνα»ενονν sint intellegenda. Neque enim a vero aberrabimus statuentes, quamquam plurimi incolae ruri remanebant, tamen cives non ita paucos in urbem se contulisse, et contulisse non solum nobiles, sed etiam humili loco natos. Sane nobiles atque primores, penes quos erant sacerdotia in singulis civitatibus, a quibus res publicae administrabantur ma- gistratusque gerebantur, initio Theseo consilia sua executuro fortiter repugnasse verisimile est, et invitos eos concessisse, ut suae civitates sui iuris esse desinerent, lubenter credimus Thuoy- didi¹) verbumSαeνναεε usurpanti; sed Theseuseyo*εενος εμε⁴ 105 Sbνε τοο 2⁴α dvvyròg resistentes superavit, et quamvis inviti initio plurimi sedes mutarent, postea multa nobilium genera, admi- nistratione rei publicae omnibusque publicis aedificiis Athenas translatis, lubenter eodem migra- visse manifestum est, cum sperarent, non minus in nova civitate reipublicae administrandae magistratuumque gerendorum se fore participes. Sed multos alios quoque aliis causis commotos Athenas se contulisse suspicari possumus. Permultos arbitror inprimis securitatis causa agros cum munita urbe commutasse; nam intra muros facilius ab hostibus aggredientibus se defendere, mercaturam facere, opes partas tueri poterant procerumque arbitrio minus expositi erant; arx enim profecto erat quasi naturale quoddam refugium. Praeter hos autem, quos metus, ut in urbem migrarent commovebat, multos opifices quoque, fabros, mercenarios fortunae experiendae causa in urbem confluxisse quis est qui neget? Denique facile intellegemus Athenas, postquam quasi centrum totius terrae factum est, brevi tempore ad florentem illam magnamque urbem increvisse, quam Theseus posteris tradidit.

Iam Thucydides, postquam synoecismum Thesei descripsit, memoriae prodit, Athenienses ex illo tempore in honorem deae(sc. Athenae) Synoecia dies festos celebravisse. Ante synoe- cismum urbem fuisse acropolin et eas partes, quae praecipue meridiem spectarent; ad quam opinionem fulciendam scriptor profert tria argumenta: ac primum quidem ibi vetustissima sacra exstructa inveniri, deinde ab acropoli ad meridiem versus unum esse dulcis aquae fontem in Athe- narum finibus urbanis, denique acropolin usque ad suae aetatis spatium saepissime polin appellari.

Haec est Thucydidis narratio, qua historiam Atticae satis obscuram inprimis illustrari atque explanari omnes fortasse literati concedunt. Nihilo minus a Curtio Wachsmuthio ²), viro doctissimo, quem nostris temporibus explorandae urbis Athenarum historiae maximam dedisse operam puto, Thucydidis fides in dubium vocata atque minuta est. Neque hoc quidem merito mea sententia.

Itaque altero capite exponere conabor Wachsmuthium traditionis Thucydideae aliquos locos falso intellegere, quo fit, ut huius viri docti descriptionem veterrimae historiae urbanae non plane veram esse atque emendatam iudicandum putem.

1) Quem confirmat Plutarch. Thes. 24. 2)Die Stadt Athen im Altertum.