Aufsatz 
De Thesei synoecismo / von Theodor Kausel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Antiquissima civitatis Atheniensium tempora satis obscura et quasi nebulis nimis velata sunt, neque quisquam aequalis temporibus illis scriptor exstat, quo satis certo auctore stetur. At in eorum numero, qui postea de pristinis rebus scripserunt, referendus est Thucydides, auctor haudquaquam spernendus, sed optimus potius et locupletissimus, quem omnibus ceteris fide et iudicio praestare quis est qui infitietur? Atque is quidem capite quinto decimo libri secundi statum antiquissimae civitatis atheniensis cuius modi fuerit describit, prudenti iudicio ea quae tradita erant, diiudicans et cernens. Ut vero eius capitis argumentum plane intellegamus, spectandum est, quo loco hanc rerum atticarum scriptor narret partem, quam exponere ab iis, quae ut explicaret proposuit sibi scriptor, alienissimum est. Quid enim Theseus in explicando bello peloponnesiaco? Et profecto casu accidisse contendemus, ut Thucydides hanc partem insignissimam gravissimamque rerum atticarum describet, si levem respexerimus causam, qua scriptor ut a proposito aberret commovetur.

Ineunte bello peloponnesiaco ait Th. Periclem Atheniensibus suasisse, ut se suaque ex agris in urbem comportarent. ¹1) Et secutos Periclis consilium Athenienses mulieres. liberos, rem familiarem intra muros coëgisse. Sane quidem quod enuntiatum maxime respiciendum est et premendum aegerrime illos migrasse, quia plurimi(sc. Athenienses) semper ruri vitam degere consuevissent ²) ex antiquissimis temporibus. ³) Quod qui factum sit Thucydides, postquam XV. capite exposuit, XVI. capite summatim repetens profert,quia igitur propter diuturnam liberam vitam rusticam etiam post mutationes quasdam venia sit mihi interim plane incerte loquenti ex consuetudine plurimi et priorum et posteriorum usque ad illud bellum in agris cum tota familia versarentur et habitarent, haud facile eos demigrasse.)

Haec igitur, ut caput XV prorsus intellegamus, omnium praecipue respicienda sunt: narrare Thucydidem hoc capite res, mutationes, instituta, quae non possent efficere, ut plurimi incolarum atticorum ruri habitare desinerent atque in urbem immigrarent.

Jamiam rem ita pertractare mihi in animo est, ut

primum caput illud XV accuratissime interpretando, quae sit Thucydidis de veterrima Atticae historia opinio, statuam,

deinde quid Wachsmuth cum de Thucydidis verbis huc spectantibus tum de Thesei syn- oecismo proferat, explorem et diiudicem,

denique respectis reliquorum veterum scriptorum testimoniis meam de synoccismo sententiam breviter proponam et confirmare studeam.

Cap. I.

Thucydides capite XV veterrimum Atticae statum descripturus ita exponere exorditur, ut contendat ruri vivere Athenienses antiquitus magis, quam alios populos consuesse. Iam Cecropis temporibus illos totam Atticam incoluisse singulis civitatibus. 2lαν⁴‿ τ⁶2ες, ait scriptor, veëro ¹ Arrush ourcνεd τε ετουοσασ 2εά αeꝛρ ννυντι. 16 ⁄1 hic est universitas hominum, qui urbem

1

¹) II. 13: 10 εέᷣ τ ν ⁴eμσον εςρᷣντμονμεντμεισι.

5 5, 27 4 5. 5 2

2) II. 14: Xlεεέκιαιαα ε αά⁷ποςι ⁶‿ τ εlνϑσ̈ννσαι mτν mτmrg'ßode e 10*ς ³αιαα ασι 4... 1) Meνκςσταασσ εꝙꝓeγνετο.

5 5,.

3) II. 15: Suvegegiνer ³ε( ον πυν dmορναον ετεον μάο ‿ενναις 1ο.

4) quod argumentum manifestum luceque clarius me excitat ad emendandum hunc locum Thucydidis de- pravatum, de quo multa scripta sunt. v. excurs.