„„— MN 2 rSi,
— „ ——
h 02 8
De Thesei synoecismo.
Thesei institutis quibusdam Athenas magnas opulentasque factas posteris esse traditas Thucydides, quem grandem fuisse verbis, sententiis crebrum iudicat Cicero ¹), auctoritate sua confirmat. Neque minus alii testantur veteres scriptores ²) Theseo rege res atticas virere et in dies magis crescere atque augeri coepisse. Recte igitur omnes recentioris aetatis rerum seri- ptores consentiunt, Thesei synoecismum quem vocant, cum hic vir sapientissimus universos Atticae cives fecisset cives athenienses, initium fuisse florentissimarum rerum et ad rempublicam et ad artes literasque spectantium, quem posteri etiam nunc tanta admiratione imbuti suspi- cimus, ut populum atheniensem ceteris Graeciae populis praeferre non dubitemus. Cum veteres scriptores testantur, tum nos lubenter credimus et confitemur, populum Atheniensium ingenio, prudentia, legum obsequio, patriae caritate, omni denique virtute civili ceterorum Graecorum longe praestantissimos fuisse. 3) Quae cum ita sint, profecto mirum non videtur, quod urbanae quoque amplificationis Athenarum historia recentiore tempore saepius retractata est. Atque ut alios libros silentio praetermittam, Wachsmuth ¹) inprimis nuper historiam veteris urbis Athenarum continuam composuit, quae merito, ut videtur, viris doctis probata est. Praecipue inquisitiones topographicae dignae sunt, quibus summa laus tribuatur. Attamen quarta pars illius libri histo- riam urbanam continens caute tantum accipi posse videtur, utpote quae phantasia quadam et opinione non omnibus probanda contexta videatur, ita ut omnibus illius viri docti explicationibus assentiri non possimus. Atque mihi quidem praecipue repudianda videtur illa ratio, qua Wachs- muth de Thucydide principali fonte iudicat, neque dubito, quin sic etiam multi alii mecum arbi- trentur. W. enim, ut fulciat atque confirmet opinionem de synoecismo attico prolatam, eorum quae Thucydides de illis rebus publicis profert, multa respuere et improbare cogitur. Neque vero diffiteor, isto ipso Wachsmuthii de Thucydidis fide iudicio ad hanc dissertatiunculam scribendam me esse adductum.
1) Brutus 7. 29.....—
2) velut Diod. IV. 61: rπαι τ Qꝛ0,dG 10 OO0vGν(sc. post Theseum) A0ν1υ⁴αἀο dο 10 5eQ m—νσ 64ε⁴ο †2ςQ Ö ⁴ᷣ—e˙ eveiuαανο α τ EAAναν νσα̈αιαον‿ας ςρςσινσαωσe.
3) cf. Schömann, opusc. II.
4)„Die Stadt Athen im Altertum.“


