— 20—
Ad Lucilium redeo— Tralaticium est Qu. Mucium Scaevolam augurem, Laeclii sapientis generum, Crassi oratoris celeberrimi sqcerum, Romanae illum dicendi simplicitatis admiratorem, eundemque omnis elegantiae nimis Graiae musae tenacis osorem, anno post quam praetor ex Graecia redierat a. T. Albutio semigraeco, altero quodam„Hybrida“ nescio qua de causa repe- tundarum esse accusatum. Qua in causa defendenda Cicero, qui multa de utroque narrat, Scaevolam laudat quod esset ita versatus ut spretis omnibus dicendi artificiis et splendoribus ipse suam rem et causam ageret et liberaretur. Hanc igitur causam Romae actam et Romanis propter rei dignitatem notissimam ita Lucilius narrat, ut utrumque loquentem faciat et Scaevolam Romae morantem, et Albutium quamvis Athenis exulantem. Sed verba magnam partem a Lucilio ficta vel detorta talia fuiese videntur ut neutri parceretur. Recte enim iudicat van Heusde(studia crit. 220) quod Cicero narret(de or. I. 16.) Lucilium Scaevolae fuisse subiratum, referendum esse ad cam causam. Sed quae fuerint in eo iudicio Granii partes de quibus loquitur Corpet editor nullus video neque ullum investigavi locum quo fiat probabile eum causae interfuisse.
Totius satirae lepos elegans in eo vertitur, ut Albutius, qua est Gracca doctrina et elegantia imbutus, oratione ad artis vel artificii Graecanici normam revocata eaque passim Grae- cis verbis ornata et variata utatur. Hoc enim ei improbat Scaevola:
Luc. inc. 4. Quam lepide AeSecc compostae ut tesserulae omnes, Arte pavimenti atque emblemate vermiculato— Eiusdem Albutii enumerantis res nitidissimas, quibus nimis delectatus sit Scaevola, est Nonii illud ex libro II. laudatum: hrodyty aurati; ciceetoracia mitrae(ex ingenti emendationum farragine huc affero unam scriptionem Corpetii: II. 13.) IIypodyti aurati, ricae, et oraria, mitrae. Neque admodum pepercisse Albutium Scaevolacet„rapister“ verbum supra allatum et fragmentum suadet, ubi lascivae eius vitae argumentum affertur: Luc. II. 8. Nunc praetor tuus est, meus' si discesserit horno Gentilis(puer delicatus satis notus)
Idem quam poenam expetat peculatus suspicor ex versu quem ad Hor. ep. I. 14. 19.
adscriptum princeps edidit Barth adverss. 15. 3. per inhospita tesca vagantem rerum animo sequitur captarum gratia maior.
Eidem Albutio vociteranti tribuerim quod ad Hor. I, 7. 23„laudat Brutum laudatque cohortem“ adscripsit Porphyrio Lucilianum(inc. 64.)
Ut praetoris' cohors ut nostris dixit haruspex(cf. Scaevolae cognomen quod est augur)
et inc. 77. Tierei leontado et Pomani et thermo pulas. et inc. 83. vernam ac cercopithecon,
quorum postremum est irati cuiusdam convicium.—
Eo maior inest his verbis acerbitas, quod nonm plane aberat suspicio non satis abstinuisse Scacvolam manus a sociorum thesauris et opibus. Porro augetur satirae vis faceta si Horatii exemplo ductus fingis Scaevolam qua solebat tranquillitate et dignitate gloriari, causam odii et accusationis exponere prorsus ridiculam: eam scilicet, quod praetor Athenis Alb utium irrisisset. Talia narrantis est fragm. inc. 3.
Graecum te, Albuti, quam Romanum atque Sabinum Muuicipem Ponti, Tritanni, centurionum, Pracclarorum hominum ac primorum signiferumque


