Aufsatz 
De Horatio Lucilii aemulo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

Maluisti dici. Graece ergo, praetor Athenis,

Id quod maluisti, te, cum ad me accedis' saluto: xaioe, inquam, Tite! Lictores, turma omnis' cohorsque valoe Tite! Hinc hostis mi Albutius hinc inimicus.

Neque Crasso temperatum est, nam Scaevola verborum quasi imbri obrutus minabun- dus Crassum sibi fore praesidio generum(frag. inc. 5)

Crassum, inquit, habeo generum, ne rhetoricoteros' tu sis.

Sed comparatio hactenus. Possum quidem docere Nasidieni illam coenam. II 8. multa habere quae Lucilianam prae se ferant memoriam velut

XX. 9. Purpureo tersit nunc latas gausape mensas. 8. Tum ephebum quendam, quem vocant parectaton. ef. Hor. II. 8. 11. His ubi sublatis puer alte ceinctus acernam. gausape purpureo mensam pertersit.. adde Luc. XX. 5. Iam disrumpetur medius, iam ut Marsus' colubras disrumpit cantu, venas cum extenderit omnes. Hor. I. l. 63. Varius mappa compescere risum vix poterat Sed quominus eam rem persequar obstant versus(Sat. I. 4. 86) hi: Saepe tribus lectis videas coenare quaternos, e quibus unus amet quavis adspergere cunctos praeter eum, qui praebet aquam; post hune quoque potus, condita cum verax aperit praecordia Liber. Hic tibi comis et urbanus liberque videtur infesto nigris, ego... 3 quibus Lucilium respici facile suspicaris. Horatius igitur docet Lucilium descripsisse coenas quibus singuli iique saepe familiarissimi cum magno epulantium risu iocoque non sine malignitate perstringerentur Ipsum(1.4. 100) mutato consilio nigrae sucum loliginis et aeruginem merum a suis chartis abesse malle. Horatio adstipulantur testes locupletes Cicero in Bruto 160. 172. et alias, Quintilianus I. 5. 12 et plurimi alii qui suum ex utroque deprompserunt velut Hieronymus, Macrobius, Plinius. Quos fere omnes locos collegit Dousa frag. inc. 166 169. eosque si quis accurate excusserit, satis luculentam imaginem talis coenae effinget.

Sed quid huc! volo dicere causam, quare nolim conferre talem coenam cum Horatiana quam plane ab illis diversam esse puto.

Vides in magna copia satirae Lucilianae multa superesse, quae Horatius poterat, sed pro ipsius et temporum suorum natura et indole nolebat tractare vel imitari. Quo eigenere sunt et alia multa et praecipue omnia illa vitae forensis vitia, quae bilem moverent Lucilio. Is enim, ut erat civis reipublicae nondam unius im perio parentis, ingenua libertate totum quasi orbem poeseos emensus et felici ingenio aetatis suae elegantiam assecutus, quidquid animum moveret, credebat libris in quibus cives emunctae naris ipsos se suaque omnia tamquam in speculo intuerentur. Horatius, cuius actas alia erat, ea tantum sibi elegit tractanda quae mutata temporum ratio ferre posset. Qua in re difficillima ita est versatus ut partim integras, ut sit venia ver- bo, scenas novis coloribus, quos posset ferre amicorum et eriticorum iudicium, illustraret partim eadem quae tractaverat Lucilius argumenta, quatenus satira tractare etiamtum liceret, parcius, modera- tius, artis legibus accommo atius recugeret. Sed cum cognovisset, sibi vires et laudatores deesse praesertim in tanta Lucilii auctoritate quam propter vitae et morum mutationem superare, quantumvis curaret atque laboraret, omnino non posset, aliud genus est aggressus, ubi per va-

cuum poneret vestigia princeps.

iqixx;