— 1—
adeo religiose haesit ex exemplo ut saepe Ennius, Plautus, Terentius e Graecis, immo multo liberius ingreditur eius satira, quam carmina quaedam ex Alcaei et Sapphonis hortis translata. Ut exem- plo utar magis celebrato: libenter concedo Goethii quaedam carmina lyrica, quorum colore et vernacula illa suavitate aures delectantur co magis probata et probanda esse, quo cantus popu- laris prae se ferant vestigia ampliora, neque plures inventura fuisse admiratores, si illustrissimu poëta metu ne imitationis suspicionem subiret ca quae viva volitabant verba magis detorsisset (ef. König in Thule— Heideröslein— Herder, Stimmen der Völker.) Sed alia est fabularum et cantuum ratio consiliumque, alia satirae vis et momentum.—
Ne utar verbis illis doctis usitatissimis qiualia sunt didactica vel similia: satirae non est animos ducere sonorum arte et elegantia neque rerum gestarum magnitudine, contemplatione et admiratione pectus versare et exercere, nec denique viva voce in pulpita recitari et actione quasi illustrari: satira quae legendo(cf. Hor. I. 4. 73.) vulgatur, ipsarum rerum novitate eaque a rectae et honestae vitae consuetudine inveterata et saepe obdurata diversa iudicium hominis et mentem respicit ita ui lector satis rerum humanarum gnarus quasi Democrito ma- gistro discat“'susque et deque ferre“ quidquid ubique in republica, in hominibus, in literis ap- pareat ridiculum, turpe, foedum— denique a media quadam bene vivendi ratione abhorrens.— Quodsi in tali satirae,
Sric dordvredot vscordri dueεαντα, natura omnis imitatio adeo molesta et perversa est, ut irritam reddere possit totam eius laudem, facile inclinat animus, sicubi consilii et rationis invenimus similitudinem, hanc ita explicare, ut poeta vel exercendi causa idem argumentum eandemque quasi scenam elegerit sibi tractandam, vel comparandi causa similia similiter effinxerit ut doceat amicos et osores quid magistro intersiet ipse.“
Sequitur altera Horafſi satira: Ad locum Horatii I. 9. 78. Porphyrio adscribit haec verba, quae Luciani Mülleri industria ad fidem optimorum librorum revocata et limata legun- tur talia:„Hoc de illo sensu Homerico sumpsit(II. 20. 443) quem et Lucilius in VI satirarum repraesentavit sic dicens:
Ut ꝓuye discrepat ac rGν'εεᷣoαeςe“ Andav.¹
Sive locum plane restitutum censes, sive quid in eo corruptum adhuc latere statuis verba quae sunt:„sic me servavit Apollo“ Horatium ex Lucilio, non ex Homero deprompsisse crediderim. Nam multa in libro VI satirarum fragmenta sunt obvia quibus doceatur Lucilium narrasse quam aegre quondam tulerit molesti cuiusdam et arrogantis hominis impudentiam et pertinaciam talem, qualem Horatius in sat. I. 9. tam lepide descripsit. Itaque si aliunde(pag. 15.) pro- babile est saepe simili Horatium atque Lucilium clausula usum esse, illud quod est 1» d'eizonaney&c... etiam finem satirae Lucilianae fuisse dixerim. Talis igitur fere fuerit sensus Luciliani versus ut illum garrulum, qui est*τ⁶ν„ ε½ν rapuerit Apollinis numen, non ut ipsum, tamquam propugnatorem ignavum vel adversario inferiorem fugisse narraverit: Hoc imitatus Horatius fabulatur Apollinem quasi deum ex machina intervenientem salvum se atque integrum reddidisse a pernicie illa quao ei ex vaticinio quodam a rabula et scurra instaret,— ita quidem ut ille raperetur in ius ipse liber iter continuaret,— sed unde mihi nata sit fiducia Lucilium tali casu se esse afflictum narrasse iam videbis: Lucilius enim(XVII. 5) habet haec:
Si non it capito, inquit, eum et si calvitur endo ferto manum— quod scripsit non immemor legis XII tabularum. Non minus Horatii illud I. I. 76. „Licet antestari?“— eandem redolet memoriam. Sed verba Lucilii non ex libro VI lau-


