— 12—
possunt, quae recte explorata prope ad similitudinem Horatii accedere videantur, velut(Luc. inc. 13.) corrupta illa verba, quae probabiliter sie emendata:
Pistricem validam, si nummi suppeditabant,
addas empleuron, mamphulas quaeritat omnis. admonent illius loci qui est itineris v. 89.
Sed panis longe pulcherrimus, ultra
Callidus ut soleat humeris portare viator.
Sed a me non impetravi ut rem continuarem negligens casus cuiusdam a nostrae ae- tatis verecundia alieni. Si quis Horatium vituperat Italum eumque in Aristippi verba iura- tum, quod immundo visu humanum sibi quoddam accidisse ingenuc narrat, quid dicet de Lucilio e familia equestri orto, qui decoris negligens(inc. 28.)„Lectum“, inquit,„perminxi imposuique pudendam pellibus labem“, qui versus a Porphyrione ad Hor. sat. I. 6. 22.„Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem“ adscriptus est. Pace lectoris dixerim hanc labem fortasse non invito„perminxi“ verbo esse ciusdem gencris atque Horatianam. Neque adtulissem hunc locum, nisi eo manifesto doceretur, qui fieri posset ut Lucilius ex Horatio restitucretur. Nam locus in li- bris graviter corruptus Tani Dousae sollertia ex verbis Horatii summa cum probabilitate in eam, quam exhibui formam restitui potuit
Haud scio an etiam scholiastac verbis acrius exploratis locum illum Horatii ita intelli- gamus ut propriam pellem non esse cutem nostram csse statuamus, sed co sensu accipiamus ver- bum quod est proprium, ut propria pelle quiescere dicatur is qui patre nec servo nec fortasse li- berto natus sui ipse iuris sit censusque.— Habes magnam satirac partem ad Horatii exemplum descriptam. Quid quod ducti eadem vicissitudine tres alias satiras ex reliquiis quasi redivi- vas elicere possum. Sed quo te utar magis obsequente ct confidente his rebus multifariam equidem dubiis et suspicioni nimis obnoxiis quippe non disertis auctorum testimoniis confirma- tis, ex magna copia singularum similitudinum pauca quaedam delibatum eo, antequam de tribus illis satiris dicam, quas Horatius dedita opera imitatus esse videatur— Forsitan re diligentius tractata altius manavisse Lucilii humores in rivos Horatianos doceri possit, ita ut maior numerus satirarum eruatur, quas in suum verterit Horatius. Sed non eram nescius, levius esse de imitatione cogitare ubi argumenti ipsius ratio et color simile tractandi genus posceret. Neque me fugiebat quam diffficile esset in tanta reliquiarum inopia, si quid videretur simile, statuere, utrum fortuito an consilio nata esset affinitas. Immo si ex comparatione efficiatur ex cadem satira Luciliana in unam quandam Horatianam multa esse recepta— ne tum quidem imitatio certa fuerit. Nam si quis satiricus aliquod vitium sibi sumit tractandum, quamquam eisdem fere argumenti et sententiarum versatur finibus, tamen pro humani ingenii libertate ei licebit singula ad suum arbitrium revocata et disposita et coniuncta ita mutare ut sua faciat. Itaque cum ea sit mens hominis, ut persuadenti eo faciliores pracbeat aures, quo maior videatur argumenti copia, singula quacdam quasi velites gravis armaturae militi praemitto.
Hor. I. 1. sub finem: cedat uti conviva satur. Lucilius XXX. 39. Secus cum e medio ac ludo bene potus' recessit.
Fors itan quis scrus legens fragmentum haud multum abfuisse censeat a loco quodam
Lucilii, qui sit similis illius Hor. qui est sat. I. 2. 31. 5 Quidam notus homo, cum exiret fornice, Macte
virtuto esto, inquit sententia dia Catonis.


