Aufsatz 
De Horatio Lucilii aemulo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Cui loco non restituetur iocus, nisi conlato Festo(s. v. Nucula)an particulam sustuleris et Praenestinum quendam lacessi statueris.

A Terracina ubi laete degisse amicos vidimus iter per montes continuatur. Hoc enim diserte tradit fragm. III. 6.

Verum haec ludus ibi,(Terracinae vel Anxuri) susque omnia et deque fuerunt,

Susque et deque fuere, inquam, omnia, ludus' iocusque; Illud opus durum, ut Setinum accessimus' finem, Aiyinot montes, Aetnae omnes asperi Athones.

Prosequamur iter Amici Horatii recipiuntur Cocceii plenissima villa, ubi faceta illa quam laudat Prophyrio scurrarum contentio magno est amicis risui iocoque.

Acres gladiatores in pugnam ruunt et Horatio Musa non parca aut mendax memorat illustrem, si dis placet, heroum illorum ιταιμνυντ prosapiam'.

Huie arenae, magno spectaculo, confer palaestram illam a Porph. ad Hor. carm. I. 27. 1. commemoratam.(Luc. inc. 63.)

Iudicis Hortensi est ad eam rem nata palaestra.

Neque nos nescire maiores suorum heroum voluit idem Lucilius. Sed, cheu! non adeo multae praestolantur illis maiorum imagines.

Nam quod oratii Sarmentus nullo patre est, Lucilii ille alter scurra et ipse fortuna gloriatur haud sano ampliore, mater enim eum(Luc. III. 26)

Non peperit, verum postica parte profudit.

Praeter generis raram nobilitatem gaudebat par nobile' forma speciosa. Equi feri similis est Messius Sarmento Campani morbi iniuria foeda cicatrix laovi oris frontem tur- paverat.

Haud sane Apollinis vel Phaonis erant similiores alteri neque multum abhorrebant a beluis nitidioribus. Alter enim(Luc. inc. 32.) Uno oculo pedibusque duobus dimidiatus ut porcus' videri poterat in modum Sarmenti Horatiani Cyclopa pastorem saltaturus.

IHac laude alter non minus quam Messius delectatus animo gratissimo enumerat quid sibi in altero placeat bellissimum. Ad coenantes enim conversus

Broncus' inquit' bovis lanius dente adverso eminulo hie est Rhinoceros velut Acthiopus(Luc. III 21. cf. Varges J. I. pag. 7). Sed impares, si minus acerbitate et forma, at certe viribus congressi erant: ille alter abundans cum septem incolumis pinnis redit ac recipit se(Luc. III. 22).

alter, quem domina fortasse lurcando pinguiorem quam celsiorem fieri nolebat, non erat dissimilis:

vix vivo homini ac monogrammo. ſcf. Hor. sat. I. 5. 69.)

Nonius s. v. monogrammi hune versum ex libro II. Lucilii laudat, sed talium rerum periti facile concedent unam lineolam intercidere potuisse, praesertim v. litera sequente.

Nolo afferre plures locos, qui aliquam cum Ioratiana contentione prodant similitudinem vel affinitatem. Mitto alios quibus de itineris emensi spatiis agitur, alios quibus Lucilius inopiac impatioens queritur solitas sibi defuisse ad gulam recrcandam patellas, mitto denique narrare, quid Lueilio in reliquo itinere plerumque in mari continuato acciderit, quamquam multa ibi deprchendi