Aufsatz 
De Horatio Lucilii aemulo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

Cui loco temperatura videtur manus sedulo correctura si, quod posse fieri spero, exempla allata erunt, quibus efficiatur verbum colligere' adhiberi eodem sensn atque egere' illud cumvestigia coniunctum.

Quae si ita se habent, Lucilius indignabundus queritur, quod maligni quidam vel mulio- nes vel calones nulla causa hic illic ex itinere devertentes nugis tempus duxerint.

Anxuri Maccenas advenit atqne Cocceius Capitoque simul Fonteius et

v. 39 postera lux oritur gratissima namque Plotius et Varius Sinuessa Vergiliusque occurrunt....

O qui complexus et gaudia quanta fuerunt!

Etiam Lucilium cohors quaedam amicorum Ter racinae(Anxuri) convenisse videtur. In quam sententiam ut mecum discedas plures tibi persuadebunt loci libri III, quibus lautarum laetarum epularum gaudia describuntur, qualia solent esse familiarium, qui vitae urbanac decoris molesti obliti vel cumdecoquatur olus discincti ludunt vel plenissimis villis' propter fortunae dignitatisque amplitudinempulere invitati acceptique benigne' animis mero calentibus'omnia susque et deque ferunt, malas tollunt atque utuntur rictu'*.*)

Atque quod scias garrulam esse linguam Italam et mordacem, finge suaviter illos quosdam proceres tempus ab edendi labore vacuum duxisse irridendo familiares, fabu- lando, commentiendo. Talem amicorum coetum undique Terracinam convenientium crediderim'natam esse palaestram'**), ubi Crassus orator in Memmium illud confinxisse videri possit, quod ffert Cicero de or. II. 2 40.Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re tractatur, alterum dicto; re, si quando quid tamquam aliqua fabella nar. ratur, ut olim tu, Cr a sc, in Memmium, comedisse eum lacertum Largi' cum esset cum eo Terracinae de amicula rixatus. Salsa ac tamen a te ipso ficta tota narratio. Addidisti clausulam tota Terracina tum omnibus in parietibus inscriptas fuisse litteras LLLMM. Cum quaereres, id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse: Lacerat Lacertum Largi Mordax Memmius. Quod autem erant, qui censcrent hanc narratiunculam aeque atque alteram quandam (ibid. II. 66. 267.) ad eundem Memmium pertinentem a Crasso esse in forum prolatum, cum legem Serviliam suaderet, egregie erraverunt, obliti ut opinor in ea re summam verti Crassi laudem ut nihil in foro diceret, quod quis tolli mallet. Porro quis non videat haec verba qualia Crassum tacit loquentem Cicero potius otiosam quandam garrulitatem, quam forensem acritatem prae se ferre! Accedit ut neminem non fugiat, quam diversum sit illud, quod in contione Cicero Crassum dixisse in Memmium diserte meminit, et re et dictione.

Quid iam obstat quominus fingamus Crassum illum iuris consultum cum aliismagnai rei publicai gratia aversos solitis componere amicos Lucilium convenissc. Quid, si ipsum Sci- pionem Lucilii quasi Maecenatem nominis sui splendore epulas quasdam Praeneste apparatas celebravisse coniicias ex Ciceronis loco de or. II. 253: ut illud Africani, quod est apud

Lucilium Quid Decius Nuculam(an) confixum vis facere inquit.

*) Hi tres loci ex tertio Lucilii libro deprompti sunt. cf. Varges J. J. **) Luc. inc. 63.