Aufsatz 
De Horatio Lucilii aemulo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

Qui locus praeeunte Dousa ab omnibus quod sciam in librum III. receptus est. Sunt

qui in illo itinere etiam Tarentum adiisse Lucilium censeant ducti fide illius loci XVI. 2. Lysippi Iupiter ista transivit quadraginta cubita altus' Tarento.

Qui si recte coniiciunt, non sine salsa ironia Lucilium aeque atque Horatium'longae finem chartaeque viaeque' ita fecisse credam, ut per transitum miraculum quoddam hujus Iovis numini per Iudaicam quandam superstitionem tribui solitum derideret.

Expeditum igitur se profectum esse dicit Lucilius. Neque comitem ei quasi alterum Heliodorum Roma egredienti defuisse prababiliter suspicati sunt Casaubonus(ad Persium V. 140) et Varges(Progr. Stettin. 1835/36 C. Lucilii satirarum quae supersunt ex libro III.) Ceterum incommoda itineris Lucilii eisque quae lepide conqueritur Horatius simillima, immo facetam quandam contentionem hominum infimorum Horatio ipso duce ex reliquiis elicies.

Biduo ut qui tarde et discinctus iter faceret Horatius ad Forum Appi venerat unde valetudini metuens iter per paludes longius porrectum evitaturus fossam ad Feroniae du- centem navi traiicere properabat Quo magis iter maturabat eo molestior videbatur tarditas nautarum,

sat. I. 5. 12. Huc appelle! inquit,... Trecentos inseris: ohe

iam satis est! Dum aes exigitur, dum mula ligatur, tota abit hora.

Eodem modo Lucilium iter corripuisse ut existimes forsitan suadeant duo loci; alter Varronis I. J. lib. V.§ 44. Merces dicitur a merendo et aere.(2) Hine vecturae, quas solvebant hi, qui ratibus transibant, quadrans ab eo Lucilius scripsit quadrantis' ratiti.(frg. inc. 101), alter Pauli ex Festo s. v. ratitum: ratitum quadrantem dictum putant, quod in eo et triente ratis fuerit effigies, ut navis in asse.

Inter vehendum viator quidam bene potus dum genio indulget amicae memori et nauta piger malignusque ductus, tractus exemplo sat illustri bilem movent hominibus itineris labore fessis immo-

I. 5. 18. missae pastum retinacula mulae nauta piger saxo religat stertitque supinus.

Talia incommoda iter facienti etiam his temporibus subeunda Tycho Mommsen(in Bemerkungen zum ersten Buche der Satiren des Horaz Frkf. a. M. 1871) quaedam lepide narrat. Quem librum doctorum virorum iudicio commendans Hirschfelder(Zeitschr. f. Gymn. W. 25. Iahrgang 1871 p. 422) castigat insignem Acronis errorem incuria legentium in multos libros propagatum, quo nos faciat certiores nautam in navi esse, viatorem, qui mulam ducat. Idem ad fidem verborum quae praebeat Hauthal(y)nauta enim est, licet curam mulae habeat susceptam, qui(in) navi inserviat. ducto ad sententiam Comm. Cruquiani stilo Porphyrionis verba in libro ms. Monacensi tradita sie corrigit: Posteaquam obdormierint viatores, dicit nautam mulam disiunctam pastum misisse, navi retinaculis ad saxum

ligata. Similes huius nautae sunt nequam illi homines, quorum meminit Lucilius his(Festus

s. v. quartarius) Porro homines nequam, malus ut quartarius(mulio mercenarius), cippos

colligere omnes.