— 13—
Cave fictam putes scholiastae lepidam narratiunculam ad hunc locum allatam. Omnis enim color eius is est, ut ex Horatii verbis conglutinari non potuerit, saepeque alias tibi farra- ginem illam lectitanti Lucilianae doctrinae vestigia apparent. Nonne ex eodem Lucilio illam narratiunculam fluxisse suspicari possimus? Neque enim fortuito factum crediderim, quod Horatius formula utitur l,uciliana:„Valeri sententia d ia“, quam adfert scholiasta ad sat. I. 6. 12.(Laevinum Valeri genus). Quid si forte ille quidam notus homo' fuit ille P. Valerius Laevinus quem Porphyrio narrat adeo foedis ac proiectis in omnem turpitudinem moribus vixisse ut (Catone notante) provebi non posset ultra quaesturae dignitatem.*)
Mirum te habebit certe si multa quae summae poëtae vel libertati vel licentiae tribui opporteat in utroque reperiantur. Quo e genere sunt prosopopoeiae illae audaciores, quibus faciunt loquentes et querentes omne animal, velut asellum, vel lignum velut Priapum, vel denique minime disertum illum et rationis expertem mutonem Hor. I. 2. 68.„Huic si mutonis verbis mala tanta videntis— diceret haec animus.“ Luc. VIII. 12. et„laeva lacrimas mutoni labsterget amica.“
Alius generis est elegans illud: sat. I. 5. 87. Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est. Luec. VII. 5. Servorum est festus' dies hie, Quem plane hexametro versu non dicere possis. ubi facile recordaris Hor. II. 7. 4. illius: Age, libertate Decembri, Quando ita maiores voluerunt, utere; narra.
Possum ad haec multa afferre ex Lucilii libro VII, quae a servo quodam impudenti et audaci in modum satirae(II. 7) Horatianae satis lascive domino, qui invitus et mirabundus aures praebet, narrata esse possint. Unum adsit instar multorum:
Hor. II. 7. 50. quae verba apponere vereor;
Luc. VII. 11. Hunc molere, illam autem ut frumentum vannere lumbis.
Libentius forsitan imitationem statuendam esse largiaris propter verbi quod est ruere- sensum solito usu diversum his locis:
Hor. II. 5. 21, Tu protinus unde
divitias acrisque ruam, die augur, acervos.
Lucilius XXX. 98. ruis hoc et colligis omnia furtim.
Iam audeo maius. Ut facilius intelligas quam multi Horatii versus Lucilianam red oleant memoriam vel quam late pateat auctoritas illius quae traxerit Horatium fortasse non adeo sibi conscium, in unum quasi conspectum collegi omnes Lucilii locos qui referri possint ad duas satiras Horatii. Altera primo libro vulgatur, altera secundo. Nec temere ex utroque libro singulas elegi satiras, sed eo consilio ut facile animadverteres diversitatem quandam imitandi inter primum Horatii et secundum librum. Aut enim fallor aut Horatius in primo libro magis ex Lucilii haesit exemplo quam in altero, ita ut eius ars satis nutrita fontibus magistri paulatim liberius vagari coepisse videatur. Quae ut ita se habere statuas magis tibi persuadebit ratio trium satirarum, quas sub finem huius libelli tractabo; duae enim eaeque simillimae Luci- lianis primo libro exstant, una secundo.
²) Ne fines libelli egrediar, locos Horatii et Porphyrionis non adscribo, cum facilis cuivis eorum sit
facultas. 2*


