Hor. II. 2. 25 quia veneat auro rara avis et picta pandat spectacula cauda. Quamquam a me non impetrare possum, ut putem magis cogente usu Romano quam sponte hanc natam esse similitudinem: Sat. I. 1. 25. Ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima. Luc. XXIII. 2. iocundasque puer qui lamberat ore placentas. vel hanc: Luc. XXII. 1. Mercede quae conductae flent alieno in funere (praeficae) multo et capillos scindunt et clamant magis. Hor. ad Pisones 431. Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt et faciunt prope plura dolentibus ex animo.
Ne nimio plus in notas rciiciendum sit veritus, agminis huius facio novissimum alterum genus similitudinum, quod quamvis consilio poetae debeatur tamen facile imitationis caret suspicione. Dico fabaulas illas quae Aesopi nomine vulgari solitae cuivis quamvis pauculum ot primis tantum doctrinae elementis imbuto erant notae tritaeque:
Luc. XXX. 2. Leonem aegrotum ac lassum.. 3. deducta tunc voce leo: cur tu ipsa venire non vis huc. 4. Quid sibi vult, quare fit, ut introversus et ad te . spectent atque ferant vestigia se omnia prorsus? Hor, ep. I. 1. 73. Olim quod volpes aegroto cauta leoni respondit, referam: Quia me vestigia tperrent omnia te advorsum spectantia, nulla retrorsum.
Ubi non sine admiratione memineris Horatium indignantibus quidem multis popularibus, Lucilii illis inepte fautoribus, vitio dare Lucilio quod plura scripserit tollenda relinquendis. Nam, ut sit venia verbo Lessingiano, quam epigrammatice delineata est Horatii fabula prae Gellertiana quadam Lucilii garrulitate. Nec desunt vestigia magni formicae laboris.
Luc. XIX. 1. Sie tu illos fructus quaeras, adversa hieme olim queis uti possis ac delectare domi te.
Haec fabula fieri non potest quin proxime abfuerit a descriptione animorum illorum sor- didorum quos deridet Horatius I. 1. 30, Lucilius vero, ut ex eis quae infra leges iudicabis, in libro XXX..
Ut dubitatio imitationis adhuc prorsus abesse possit. Sed si fabula quaedam, quae propter argumenti rationem pluribus vitae humanae fatis vieina est, apud, utrumque ad eandem stultitiam notandam et deridendam adhibetur, iam magis merito imitationis suspicionem subibit alter. Quid enim? Vulpes personam induit heredipetae atque deludit corvum hiantem:
Hor. II. 5. 56. Plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem, captatorque dabit risus Nasica Corano. Luc. XXX. 14. Sperans aetatem si eadem haec(vetula quaedam nescio quibus dolis vel voluptatibus capta) proferre potisset,
mansum(veteratorem) ex ore daturum.
Ad talium fabularum similitudinem prope accedit magnus numerus narratiuncularum Stoicorum plerumque scholis circumferri solitarum, quas utrique propter studiorum rationem in promptu esse necesse erat. Horatius II. 3. 99. Quid simile isti— Graecus Aristippus?


