— 5—
Talia sunt, quae de patria uterque, quae de victu atque cultu, de amieis atque fa- miliaribus quorum gloriatur consuetudine amplissima, quae de invidia minorum geptium scur- rarumque, de partium studiis et profani vulgi odiis vel iactat vel queribundus et irridens de- trectat.
Possum eiusmodi locos plus viginti utriusque enumerare, Lucilii quidem cum ex aliis tum ex XI libro, qui tamquam ovum ovo similes sint, velut Luc. XI. 10. Inde veni(t) Ro- mam tener ipse etiamque puellus. Hor. sat. I. 6. 76. Sed puerum est ausus(pater) Ro- mam portare ducendum.—
Eiusdem generis sunt omnia illa, quae cum Lucilii auctoritate et exemplo in proverbii usum abiissent, ab elegantioris et delicatioris victus hominibus iam ante Horatii eακρά teri coepta erant:
Luc. IV. 3. Fingere praeterea adferri quod quisque volebat. illum sumina ducebant atque altilium lanx; hunc pontes Tiberinus' duo inter captus' catillo.
Hor. II. 2. 31 Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto captus hiet, potesne inter jactatus an amnis ostia sub Tusci?
„Qui de personis Horatianis scripserunt“ vel tempore florescentis interpretum muneris, quod a Probis illis, Flaviis, Frontonibus laudem traxit et auctoritatem, vel hac aetate, qua no- mina illa mala compilatorum fraude diu obscurata in pristinum fulgorem restituti sunt, non sunt ignari, quid laudis vel infamiae debeant Lucilio illi Nomentani aliique qui„vivi volita- bant per ora virum“ Romanorum. Nonne catillo ille Lucilio celebratus fama et vita Nepotis„ridiculi totas obsorbere placentas“(Ior. sat. II. 8. 24.) similis est, dum„furta“ cluacarum „ligurrit“?— Hue adde Horatianum illud(sat I. 3. 40.)„veluti Balbinum polypus Hagnae“ et scho- liastae ad eum locum adspersam notam hanc: Luciliana urbanitate usus in transitu amaritu- dinem adspersit.— Huc adde denique philosophos illos barbatos Damasippos, quos delirantes deri-
dent talia. Hor. I. 3. 124. Si dives, qui sapiens est, et sutor bonus et solus formosus et est rex, cur optas, quod habes? Luc. inc. 24. Nondum etiam haec omnia habebit formosus, dives, liber, rex solus' vocetur.—
Eodem retulerim pravas quasdam vel pueriles magni imperii et rei publicae civium nugas, quae bilem aut risum notantis poetae movent.
Luc. XXVII. 2. coquus non curat caudam insignem esse,(ex Horatio didicerit Corpe- tius avis non piscis caudam dici) illa dum pinguis siet.
nurus unda. Nusquam nobis alibi tale periculum naufragii obvium est. Nonne illud commentitus esse videatur poeta non immemor Lucilium„senem“ in summum discrimen adductum esse, cum superaret Palinuri promon- torium procellis marique circa illud litus concitato famosum.— Servius ad Aen. X. 345 VI. 381 Luc. III 12 (cf. commentarium Dousae ad frg. inc. 18). Qui porro factum sit, ut Horatius nullam fere omittat occasionem otium cum amicis laeta familiaritate ductum commemorandi, facile indicat locus Ciceronis qui est de or. II. 6. 22.„Saepe ex socero meo(ait Crassus) audivi, cum is diceret socerum suum Luelium semper fere cum sSci- pione solitum rusticari,“ collatus cum nota Cruquii commentatoris ad Horatii versum(Sat. II. 1. 71) apposita: Scipio Africanus et Laelius feruntur tam fuisse familiares êt amici Lucilio, ut quodamfttempore Laelio cireum lectos triclinii fugienti Lucilius superveniens cum obtorta mappa quasi feriturus sequeretur.—
1*11


