— 4—
maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum opportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt. Et ut de alienigenis taceam, possum pluribus edocere quantum se mutuo conpilarint bibliothe- cae veteris auctores, quod tamen opportune alias si volentibus vobis erit probabo. Unum nune exemplum proferam, quod ad probanda quae a dsero paene sufficiet.
Afranius enim togatarum scriptor in ea togata quae Compitalia inscribitur non invere- cunde respondens arguentibus quod plura sumpsisset a Menandro fateor inquit(Ribbeck fragm. com. p. 144)
sumpsi non ab illo modo
sed ut quisque habuit conveniret quod mihi quod me non posse melius facere credidi, etiam a Latino.
Quod si haec societas et rerum communio poetis scriptoribusque omnibus inter se exercenda concessa est, quis fraudi Vergilio vertat, si ad excolendum se quaedam ab antiquioribus mutuatus sit? cui etiam gratia hoc nomine habenda est, quod nonnulla ab illis in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit, ne omnino memoria veterum deleretur, quos, sicut praesens sen- sus ostendit, non solum neglectui verum etiam risui habere iam coepimus..... Dicam itaque primum quos ab aliis traxit vel ex dimidio sui versus vel paene solidos, post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos ut unde essent eluceret, immu- tatos alios ut tamen origo eorum non ignoraretur, post haec quaedam de his quae ab Homero sumpta sunt ostendam non ipsum ab Homero tulisse sed prius alios inde sumpsisse et hunc ab illis, quos sine dubio legerat, transtulisse.
Ordinem Furii neque retineo neque totum persequor, propterea quod aliud est copiis amplis quasi in epulis appositis uti, aliud persuadere multa eaque primo obtutu obscura et aliena tamen recte illustrata et suo quaeque loco restituta magnam prodere similitudinem vel imitandi studium.
Iam vero detur fluctibus rates.— Talem igitur qualem in Virgilio magis laudat quam vituperat Albinus imitandi sollertiam et industriam etiam in Horatio antiquitus doctis illis censoribus fuisse notatam probatur memoria frequenti per veterum Horatii interpretum non minus quam Servii Vergiliani farraginem tenuis et exilis rivuli instar ad haec tempora deducta. Decem fere locis Horatii verbis appictus exhibetur versus vel dictum Lucilii, ad cuius exemplar Venusinus suum conformaverit.*).
Quo numero quod ad rem nostram probandam pertinere videbitur suo loco afferam.**)
Cum porro minus mea intersit, ut fortuitam qualemcunque utriusque librorum similitu- dinem arguam quam eam, quae ex artis ratione consilioque nata videatur, omnes eos locos per multos equidem gravesque omisi, qui propter vitae et morum conditionem, quam uterque nactum se vel narret vel fingat, non possint esse non dissimiles.***)
*) Quasi per transitum moneo Horatii scholiastas vel quorum scrinia compilav erunt auctores libros Lucilii XXI-XXX non novisse videri; nullum enim inde locum laudant.
**) Omnem numerum apponere dubitabam, quippe quem uno conspectu exhibebit editor.
***) Hoc eo magis iure facere mihi videor cui diligenter Horatii satiras, minus carmina et epistolas excutienti repente subnata sit suspicio Horatium dedita opera lectores nescire noluisse quam similis sibi e pueris egresso et iam Romae digitis praetereuntium monstrato, cum Lucilio vitae atque laudis fortuna contingeret. Quod qui mihi persuadeant loci possum complures afferre et ex ceteris libris et ex altero satira- rum. Omnium instar sit illud quod est(carm. III. 4. 28). Devota non exstinxit arbos nec Sicula Pali-


