— 13—
Denique, id quod plurimi fecerim, tota poesis Luciliana, cuius imaginem fingere aliqua- tenus veram non nisi centonibus quibusdam per ludum ut'tesserulis arte pavimenti compostis; licitum fuit, melius cognoscetur et quantum fleri potest certa aliqua lex invenietur, qua reliquiae, ut quondam in alio poeta Valkenarii opera factum est, plurimae distribuantur eoque ordine referantur, quo olim integris libris sese excepisse ex exemplo Horatii suspicari licebit.
Atque ut redeat illuc unde egressa est oratio: sic tandem certum de utriusque poetae laude iudicium fieri posse sperandum est.
Sed dixerit quispiam 10G»& X„αενον ελαdο quid Goethii interfuit, quod ingens turba mino- rum furore Wertheriano atflicti lippos oculos exercerent, quid ad Lucilium pertinet, quod Hora- tius eum sibi sumpsit imitandum. Si nomina mutares, si, inquit, Horatius restituendus esset ex Lucilio, rem non inutilem molireris. Audio— habeo qua rem quasi depingam imaginem satis celebratam. Atque physiologi nobis effingunt formas beluarum prius quam Theognis nasceretur(Luc. inc. 103) exstinctarum. Sed earum singula tantummodo ossa eaque saepe lacera, putrefacta, temporum iniquitate arrosa forte servata, simulatque aviditate hominum undique e terrae visceribus in lucem protracta sunt, in unum corpus colliguntur et tamquam Ulixi manes sanguine pasti respondent sciscitanti. Cave neges has species fictas a genuina et vera forma nibil abhorrere. Unde hace fiducia? Diligenter observaverunt viri illi acres singulas specics alteras alteris prognatas: ex ingenti copia paucae quacdam leges natura duce saepe volente saepius invita quasi primariae vel principes omnium consensu ut 36„ανκα probata in usum rerum explorandarum conver- tuntur. Easdem leges ex eis quae manifesta pracbuit terra fertilis repertas ad ea rerum genera referunt, quarum ipsa memoria antiquitate oblitterata est. Quo fit ut magnum agmen beluarum, quae iamdudum in oblivionem abiere, attoniti hominis oculis oboriatur.
Nos in Lucilii membris idem idque forsitan felicius sortiti sumus negotium. Satira enim Romana, si qua alia poesis latina, prorsus quasi cogente natura ex Italo ingenio nullis aliis causis fortuitis turbata tamquam beluarum series propagata et pro temporum ingenio con- formata semper colorem vere Romanum tenuit; immo non invito ipso Horatio Augusteac actatis satiram, si minus soror postuma dici potest Lucilianae, certe tamen propter necesssitatem quandam quasi vultum et sanguinem familiae insitam propriam illius habere censendum est. Hinc pendet nostra fiducia, neque timendum est, ne, dum ad exemplar Horatii Lucilii characteres rimari moliamur, aut ad inanes species aut ad effrenatam divinandi libidinem res videatur reditura, propterea quod certis finibus est circumscripta et iudiciis eorum, quibus ipsos adire libros licuit et ipsarum reliquiarum copia et eloquentia: non surdum utrumque illud sciscitanti oraculum.
Sed iterum te meminisse volim, si totum Lucilianorum librorum corpus ad Horatii exemplum et testium fidem reparare vel reconcinnare averet animus futurum esse ut et vires et otium a gravi munere subsecivum maximeque huius libelli fines impedimento essent. Habes causam, qua commotus summis tantum labris rem altae doctrinae tetigerim, ita ut in eis, quae per legendum maxime essent conspicua et quasi ultro oblata acquiescerem.
Ceterum ne videar velle furtim carpere Horatio coronas mutato quidem nomine et talem suspicionem deprecetur et quas iam mihi sumpserim partes apte diserteque exponat Furius Al- binus, quem loquentem facit Macrobius in exordio Saturnalium libri VI. haec:„Etsi vereor ne, dum ostendere cupio, quantum Vergilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpatio- nem nec eonsiderantibus hunc esse fructum legendi demulari ea quae in aliis probes et quae


