— 2—
At quod doleas haec res non indigna, cui operam navet doctissimus quisque, saepe hucusque affectata et perperam tractata in primordiis versatur. Omne fere studium acquievit in paucis quibusdam Horatii, paucioribus neque iis satis copiosis aliorum iudiciis iterum iterumque premendis torquendis ne dicam urendis secandis. Ipsius poëtae reliquias, quo quisque erat cautior et religiosior, eo magis verebatur consulere, quod rudis illa indigestaque moles post Dousae et Gerlachii editiones ad legendum vulgatior, quam ad intelligendum facilior diaskeuasta carebat. Quamquam enim Dousae filius et pater, Scaligeri, Lachmanni, opera felicissima in ea corrigenda, restituenda, ornanda elaboraverant, nostris denique temporibus opus quoddam omnibus numeris absolutum et ab Hauptio, qui ex Lachmanni schedis et forulis editurus dicebatur, frustra promissum a Luciano Müllero, si ei fidem habere fas est, quoad fieri potest ad umbilicum adductum atque omnium philologorum votis acceptum in manibus erit.
Quae cum ita sint, acta me agere dixerit quispiam, qui coner apparatu illo manco, doctrina prae Lachmanno nulla de Lucilii reliquiis agere. Sed rei institutae ratione consilioque exponendo veniam me impetraturum esse spero. Non enim in animo est lenibus, levibus, facilibus coniecturis singulos naevos tollere, neque in modum adversariorum, vel verisimilium multifaria doctrina undique anxie vel quasi in apis Matinae modum congesta novam emendandi rationem inire vel ad leges metricas linguisticasve singulas reliquias excutiendo aliquid novi priscae latinitatis horreis addere, quod quidem tum demum posse cum fructu fieri putaverim, cum Lucilius omni appa- ratu instructus prelum reliquerit. Iam quales solent esse operae subsecivae paedagogi in erudiendis et moderandis pueris satis occupati hae meae plagulae tantum abest, ut possint aliquando videri ma- gnis excidisse ausis, ut rationem reddant studiorum meorum in Horatii satiris collocatorum. Hos enim libellos cum sacpe retractarem et haud raro in iis, quae multis jam profligata viderentur, haererem, locosque industria Bentleii et qui longo agmine eum excipiunt commentatorum explicandi causa congestos examinarem, mirabar, quam saepe veteres scholiastae toties derisi, toties abiecti ver- borum difficultates expedirent. Neque minus me mirum habebat, cum per silvas eorum commeans deprenderem multa, quae Lucilianae doctrinae deberi non abesset suspicio. Qua de re ut certius mihi staret iudicium omnes illos locos, quibus talia inesse vestigia suspicarer, uno conspectu intuebar. Quo e numero cum viderem complures Horatii locos ad Lucilii memoriam revocari posse, per totas satiras quid aliquam utriusque proderet similitudinem colligebam.
Hanc igitur collectionem non eam quidem omnibus numeris absolutam, sed dedita opera ex maiore copia ea quae viderentur potiora et ad persuadendum graviora complexam invenies.— Ignoscenda sit forsan cupiditas quaedam repente, ut fieri solet, mentem invasura in tractanda illa re, quam sperabam magno fructui futuram esse ad intelligendas et restituendas multas reliquias, si quis doctus et elegans vir eam provinciam sortitus esset.
Ut paucis complectar rei gravitatem: Jam hac mea qualiscunque est opera, illud evinci posse spero, ex Horatii operibus magnas copias et argumenta quasi enucleare licere, quibus certius de singulis fragmentis non magis quam de integris satiris Lucilii fiat iudicium.
Praeterea veteribus Horatii scholiastis majorem solito fidem vindicatum eo, ita ut non iam quis infitietur multa in illorum scriniis inesse verae eruditionis et doctrinae vestigia, et cum damno Horatii fieri, quod multi eos tam nihili faciant, ut negligant prae aliis testibus et ipsorum verborum fide. Quid enim vetat ita statuere:„si multa recte illi de Lucilii operibus, suis temporibus dudum obliteratis iudicant, eadem fides restituanda est eisdem, ubi de aliis rebus vel iudicant vel referunt.


