Aufsatz 
De Horatio Lucilii aemulo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

Luc. XXVIII. 10. Socraticum quid ante tyranno misisse Aristippum autument. cfr. quae ad Horatii locos sat. II. 3. 100. 246. 253. postea conferam. Eodem hoc loco afferre possum fabulas quasdam Homericas utrique celebratissimas eodemque fere modo detortas; ex septem locis quos investigavi appono duos.

ef. S. II. 5. 20. Fortem hoc animum tolerare jubebo,

Et quondam majora tuli.

Luc. XXX. 25.(Quantas quoque modo aerumnas(ait Tiresias?) quantosque labores

exanclaris.

Hor. ep. I. 2. 24. Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,

sub domina meretrice fuisset turpis et excors, vixisset canis immundus vel amica luto sus.

Luc. XXX. 27. hic in stercore humi fabulisque(stabulique?) fimo atque sucerdis.

Sed redeat oratio ad locum illum, quem commodi causa omisi, retractandum, qui est Luc. XXII. 1. ubi'praeficae' nomen uncis inclusum invito quidem Luciano Muellero(de re metr. p. 71.) a versu esse alienum judicavi. Nonius enim, cui libros Lucilii XXI XXV ipsi adire non licuisse vel ex numero locorum quos inde suis admiscuerit, prae ceteris libris paene nullo, statueris, hunc locum ex commentario quodam Plautino hausisse videtur, ubi verbum quod est praeficae docte et eleganter Lucilii verbis illustrabatur. Praeficae enim lemmati parvo ordine*) Plautino ornato solito more Nonii unus ille Lucilianus locus cum altero Varronis ex simili fonte deducto additus est. Itaque cum etiam propter sententiae verborumque habitum praeficae illud abesse malimus, proclive est nomen ad marginem olim appictum postea in textum receptum esse statuere. AXbcat ergo illuc unde irrepsit: prodibit septenarius jambicus catalecticus, quem aures Lucilii artem callentes facile tolerabunt:

(praeficae,) Mercede quae conductae flent alieno in funere multo et capillos scindunt et clamant magis.

Iam recordor alterius ordinis ejusque Luciliani(Non. p. 489) labor] nefantia] gracila], ubi duo loci ex libro III.(iter Roma ad fretum usque Siciliense descriptum) afferuntur. Quorum alter ex variis lectionib,us Nonii(conlata editione Veneta 1489 et Merceri altera 1614) sic refieci posse videtur:

praeterea omne läbosum() iter omne lutosumst(?)

Nam si verba aliter collinuntur, fieri non potest quin labosum(labes) seripsisse Lucilium et Nonium solito stupore rei metricae negligentem lJaborem' longa prima syllaba accepisse statuamus,

Ne haereas in forma versus caesura legitima carentis consule Luc. Mueller.(r. m. p. 195) ex sensu Horatii(sat. I. 4. 8 10) contra Lachmanni quoddam edictum disputantem et Bouterweck quaest. Lucil. Elberf. 1861. p. 31. Sed legatur locus qualemeunque viri docti reficient, geminus est Horatiani(iter Brundisinum v. 94.)

*) Haec ordinum in Nonio ratio, perquam utilis ad cognoscendam ingentem ejus farra- ginem quam Schneidewino praeeunte Martinus Herz(Fleckeisen ann. 1862. p. 705 sd. et 779 84.) ad Gellii copias revocavit, ab Alfredo Schottmüller(syms. phil. Bonn a. 64. p. 807) in primo Nonii capite et fusius a P. Schmidt in dissertatione inaugurali a. 1868 descripta est.